Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

- i83 -gaudeant; hi vero, si administrata per illos parochia ante parochiarum regulationem ad parochiam ipso­rum filialiter pertinebat, solum ad locales parochiae administratae proventus jus fovebunt, non etiam ad angariam e fundo Religionis levandam. Si vero ad parochiam ipsorum non pertinebat, praeter locales parochiae administratae proventus etiam dimidiam congruae partem participabunt. Vide Int. ddto. 12-ae Sept. 1815. Nr. 24792. II-o. Alii proventus inter­calares vacantium parochiarum fundi Religionis, vel aliorum ait. Dicasteriorum absque discrimine novae, aut antiquae curatiae ex integro interimalibus Ad­ministratoribus cedunt. III-o In casu mortis Parochi restans competentia e fundo Religionis, per ipsum Vice-Archidiaconum Districtus levetur erga propriam suam apocham in qua dies, mensis at annus inter­ventae curati mortis distinctim indicandus, est. Si vero eadem restans competentia erga apocham, te­stamenti executoris levari intenditur, tunc illam vidi­­mans Vice-Archidiaconus testabitur, et indicabit, ut nunc diximus. Haec sunt, quae vobis, dilecti in Christo Fratres, ac Filii ! proponenda censuimus. Ad horum diligentem observantiam quemadmodum vos omnes Dioecesis nostrae Parochos, et parochiarum Administratores, tum saeculares, tum regulares, totumque nostrum Clerum obligamus: ita praecipimus, ut in qualibet parochia unum exemplar hujus instructionis nostrae inter libros parochiales, seu inventarium fideliter custodiatis, eamque diligenter legatis, qeatenus vos, vestrasque cunctas actiones secundum illam dirigere queatis. Quod si enim quispiam vestrum adversus haec praecepta nostra aliquid commiserit: in eum

Next

/
Oldalképek
Tartalom