Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

— 178 prias reversales percipere apud • se, vel alio securo loco custodiendam. Svadetur eidem Commissario, ut per procedentem Judicem, vel ejus Deputatum, et Aedituum sibi testimoniales extradari procuret super eo : quod designata summa nec majorem, nec minorem perceperit, his enim munitus occasione fu­turae resignatio ns quantitatem summae tradendae facile edocebit 3- 0. Ejusdem est intendere, ut fundi instructi objecta, utpote : libri, supellectilia, lectisternia, vasa culinaria, frumentum, pecora, vel aes paratum a massa defuncti segregentur, et in triplum elenchum consignata custodiantur; item ut secundum antiquam Ecclesiae consvetudinem defuncti quidem Parochi breviarium, baculus, et pileus; Cooperatoris vero breviarium in signum honoris, et subordinations Vice-Archidiacono tradantur. 4- 0. Commissarius ecclesiasticus defectus, vel deteriorationes in fundo instructo observatos e massa defuncti ita procurabit recompensandos, ut fundus instructus in eundem statum, in quo defunctus dim percepit, restituatur ; pariter defectus, qui in pecu­lio ecclesiae, vel fundationum piarum, ductu librorum rationum ecclesiae, et piarum fundationum, necnon libri manualis, in quo currentes perceptiones et ero­gationes adnotari solent, detegerentur, necnon ne­glectas reparationes aut respective deteriorationes in aedificiis parochialibus, sylvis et hortis, quae defuncti negligentiae, vel voluntariae depopulationi adscribi possent, rite aestimari, in statum massae passivum inferri, et redimi procuret 5- 0. Idem Commissarius ecclesiasticus tenetur legata in pios fines facta, in quantum eorum admini­stratio ad Successorem in beneficio, aut quodcunque

Next

/
Oldalképek
Tartalom