Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
CAPUT XXIY. Dc Ecclesiasticorum, ac potissimum Parochorum cum Testamento, Vel ab intestato decedentium Substanfia. Si haec omnia, quae utraque parte hujus instructionis nostrae vobis, dilecti in Christo Fratres, ac Filii commendavimus, diligenter praestiteritis ; si non solum proprium animum vestrum dignis virtutibus excolueritis, sed etiam proximorum salutem procuraveritis, officio vestro perfunctos, et beatos vos servos esse fortassis existimabitis. Verum unum adhuc, et praecipuum vobis restat; nempe ut in sancto proposito vestro constanter perseveretis, ac vitam vestram apostolicam morte felici claudatis. Non enim sufficit bene coepisse, nisi contingat bene finivisse. Non quaeruntur in Christianis tanto minus in Clericis, initia ; sed finis, et perseverantia. Paulus male coepit, sed bene finivit. Judae laudantur imtia ; sed finis proditione damnatur. S. Hier. I. i. contra fiovin. Omnes quidem virtutes coronam merentur ; sed sola perseverantia coronatur dicente Domino : qui perseveraverit usque finem, salvus erit. Math. io. v. 22. Itaque Fratres mei dilecti, cum Apostolo vos alloquimur, stabiles estote, et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes, quod labor vester non est inanis in Domino, i. Cor. /5. v. 5 8. Aspicite in auctorem, et consummatorem fidei fi esum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem conf usione contemta ; Hebr. 12. v. 2. atque ejus exemplo ad spem melioris vitae vos erigite, dum in hoc mundo taedia, molestias, et adversitates patimini. Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semet ipsum contradictionem, ut non fatigemini animis vestris deficientes :