Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

pendeant, ut sine eo partim confici, ministrarique nullo modo possint, partim solenni caeremonia, reli­­giosoque ritu careant. Quam admirabilis itaque sit Sacerdotum excellentia, quam sublimis potestas, inde quisque colligat, quod Sacerdotes sint ministri, et in­­ternuncii Dei, qui divinam legem nomine ejus homines edoceant, ipsius Dei in terris personam gerant, et non solum Angeli, sed etiam Dii appellentur; Ps. 8r. v. 6. Corpus, et sanguinem Christi conficiant, peccata solvant, vel retineant. Math. 18. v. 18. Quae utique dignitas, et potestas omnem humanam rationem su­perat, neque aliquid ei simile in terris inveniri potest. Hinc admoneant suos, ut erga Sacerdotes, velut Patres suos, et Pastores spirituales, per quos salvari possunt, et debent, magna reverentia ferantur, eorum consiliis, et monitis obtemperent, atque in anima sua timeant Dominum, et Sacerdotes )Ilius sanctificent; Eccl. 7. v. 31. memores, quod, qui Sacerdotes audit, Deum audiat, qui eos spernit, Deum spernat. Lucae 10. v. 16. Verum maximam sibi, totique Ordini clericali aestimationem, ac venerationem parabunt, si irre­prehensibiles vitae suae exemplo populo praeluxerint. Idcirco iterum hortamur omnes, ut sollicite curent, se ipsos probabiles exhibere Deo, operarios inconfusibiles, recte tractantes verbum veritatis 2. Tim. 2. v. /5.

Next

/
Oldalképek
Tartalom