Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
IOO — seu gratia sanctificans, ex inimico faciens amicum, et filium Dei. Est pax cum Deo, secum ipso, et proximo; est pax ab inimicis nimirum peccatis, quae delentur, a daemonibus, qui fugantur, a passionibus propriis, et remorsibus, qui expositi Patri spirituali, sedantur, extinguuntur, ac spiritui subjugantur. Cum enim placuerint Domino viae himmis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. Prov. 16. v. 7. Est gaudium in Spiritu s , dum libere a servitute peccati, sedata conscientia, toti alleviati meliorem spem salutis concipiunt ex humili confessione, et accepta absolutione. Auditui quippe illorum dabit Deus gaudium, et laetitiam, et exaltabunt ossa humiliata. Psalm. 50. v. 10. Ex horum itaque, et similium consideratione hortentur suos fideles, ut omnes hoc reconciliationis sacramentum non tantum semel in anno juxta praeceptum Ecclesiae, verum saepius, majoribus inprimis festivitatibus et occasionibus, quibus etiam indulgentias lucrare possunt, corde contrito peragant. Hunc in finem vim quoque, et naturam indulgentiarum populo suo explicent, maximas earum utilitates proponant, atque ad eas sollicite obtinendas stimulent. Verum sicut populum ad frequentem confessionem hortari convenit, ita est necesse ut Paroch', et alii Confessarii ad hoc sacramentum administrandum omni studio se comparent. Cum enim in hujus administratione officium Doctoris, Medici, ac Judicis exerceant; magna scientia, prudentia, discretione, charitate et patientia opus est, ut sciant, et velint diversi status, et conditionis, sexus, et aetatis homines exaudire, opportuna s dutis monita iis dare, et convenientem poenitentiam inponere. Aliter quippe tractandi sunt in confessione juvenes, aliter senes; aliter coelibes, aliter conjugati; aliter docti, aliter