Széchényi Miklós: A Szent György vértanúról nevezett Jaáki Apátság története (Budapest, 1901)

76 A JAÁKI APÁTSÁG KIADATLAN OKLEVELEI Stephani, anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo septimo, regnorum autem nostrorum anno Hungáriáé etc. decimo octavo, Bohemiae vero quarto. Alterius vero litterae tenor est is: Nos capitulum ecclesiae Castriferrei memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod nos litteras introductorias et statutorias serenissimi principis domini Ladislai, dei gratia Hungáriáé, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. regis, Austriaeque et Stiriae ducis, necnon marchionis Moraviae etc. domini nostri gratiosi, summo cum honore recepimus in haec verba: Ladislaus dei gratia Hungáriáé, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. rex, Austriaeque et Stiriae dux, necnon marchio Moraviae, fidelibus nostris capitulo ecclesiae Castriferrei salutem et gratiam. Cum nos attentis et consideratis fidelitatibus et multimodorum fidelium obsequiorum meritis, fidelis nostri egregii Pertholdi Elderboch de Moniarokerek, aulae nostrae militis, per ipsum, uti propriae circumspectionis nostrae industria agnovimus, ab infantia nostrae maiestatis, sub diversitate locorum et temporum, iuxta suae possibilitatis exigentiam constanter et laudabiliter exhibitis et impensis, patronatus abbatiarum in villis Pornow et Tyak vocatis, in comitatu Castriferrei existentibus, nostraeque collationi, ut dicitur spectantibus, authoritate iuris patronatus nostri regalis, quod in ipsum Pertholdum Elderboch et suos haeredes transferentes, simulcum cunctis earundem utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, praemissis sic, ut praefertur, stantibus et se habentibus, memorato Pertholdo Elderboch, suisque haeredibus et posteritatibus universis, vigore aliarum litterarum nostrarum donationalium exinde confectarum in perpetuum contulerimus, velimusque eundem in dominium eorun­dem per nostrum et vestrum homines legitime facere introduci. Ideo fidelitati vestrae firmiter precipientes mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fide­­dignum, quo praesente Nicolaus Bed de Bozton, aut Stephanus Horai de Chakan, vel Paulus de Kemesmal, aliis absentibus homo noster, ad facies praescriptarum possessionum Pornow et Tyak vocatarum, vicinis et commetaneis earundem universis inibi legitime convocatis et praesentibus accedendo, introducat memoratum Pertholdum Elderboch in dominium patronatus earundem, statuatque eosdem eidem simulcum cunctis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, praemisso nostrae donationis titulo sibi incumbenti perpetuo possidendas, si non fuerit contradictum; contradictores vero, si qui fuerint, evocet eosdem contra annotatum Pertholdum Elderboch nostram in praesentiam, ad terminum competen­tem, rationem contradictionis eorum redditurus. Et posthaec huiusmodi introductionis et statutionis seriem, cum contradictorum et evocatorum, si qui fuerint, vicinorumque et commetaneorum, qui praemissae statutioni intererunt nominibus, terminoque assignato, nobis fideliter rescribatis. Datum Viennae, feria secunda proxima post festum beatissimi regis Stephani, anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo septimo, regnorum nostrorum anno Hungáriáé etc. decimo octavo, Bohemiae vero quarto. Nos enim mandatis ipsius domini nostri regis in omnibus obedire cupientes, ut tenemur, una cum praefato Stephano Horai de Chakan, homine eiusdem inter alios nomi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom