Géfin Gyula (szerk.): A szombathelyi egyházmegye története I. 1777-1928 (Szombathely, 1929)

Függelék

horum omnino pretium. Haec etiam omnia, quoniam in Na­tura existunt, in natura quoque, desummantur ac tametsi 6. Equi Nobiliores cum helciis et Carpento tantum non essent valituri quantum ego pro iis emendis ab Exc: Camera Regia in aere parato obtinui, nihilominus meus in Episcopatu Sa­­bariensi Successor contentus esse poterit, cum per sumptuosa Aedificia tam Residendae Episcopalis, quam Aeconomica, horumque Instructionem, ac totius Aeconomiae regulatio­nem hunc defectum abunde supleam. Reliqua Argenteria mea, proud et omnia mensae, atque alia Supellectilia, quae muris ipsius Residentiae meae Episcopalis, aliorumque Aedi­ficiorum non sunt affixa, pariter quo meliori modo vendan­tur, et pretium massae accummuletur. Septimo: Pecora, et Pecudes omnia tam in Sabariensi Dominio, quam in Szala Egerszegh et Nova, cum omnino mea propria sint, quo meliori modo distrahantur, ac pretium eo­rum Massae Substantiae meae tanto certius jungatur, quod Ipse quoque 4. jugales boves in Szala Egerszegh a Fisco Re­gio Aere parato redimere debuerim, seminaturam etiam ab Excelsa Camera Rea nullam consecutus. Nam in praedio So­rok ad defunctum Optimae Memoriae Episcopum Jaurinen­­sem Comitem Franciscum Zichy spectabat, qui illam totam mihi liberaliter donavit. In Nova nulla penitus tempore No­minationis meae ad Episcopatum Sabariensem exstitit, quae autem modica in Szala Egerszegh fuit, ea in fundum instruc­tum frumenti mihi imputata exstitit. Hinc, cum omnis in Episcopatu meo Sabariensi Inseminatura mea sit, haec vel loco fundi instructi, in quantum iste exigeret, inputetur, vel Massae meae adnumeretur. Octavo: Quidquid igitur substantiae meae detracto In­ventario, seu fundo instructo, detractis item debitis passivis (si quae fuerint) et expensis, atque piis Legatis remanserit, in tres aequales paries dividatur. Prima Tertialitas cedat Ec­clesiae meae Cathedrali Sabariensi pro ejusdem aedificio seu interiori Ornatu. Secunda Tertialitas Fisco Reo pro Fortali­­tiis juxta Conventionem Kolonitsianam obveniat. Postrema Tertialitas in duas partes Aequales dispescatur, quarum una pro Refrigerio Animae meae, Parentum et Consanguineorum ea ratione applicetur, ut V. Capitulum Sabariense summam Capitalem ad locum securum elocet, ac ex annuo Censu tot, 27 417

Next

/
Oldalképek
Tartalom