Géfin Gyula (szerk.): A szombathelyi egyházmegye története I. 1777-1928 (Szombathely, 1929)
Függelék
<Jine similibus pro tempore concessis, et concedendis, quibus omnibus, et singulis, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione, alias de illis, eorumque totis tenoribus specialis specifica expressa, et individua, non autem per clausulas generales, idem importantes mentio, seu quaevis alia expressio habenda, aut aliqua alia, etiam exquisita forma ad hoc servanda foret, tenores hujusmodi, ac si de verbo ad verbum nihil penitus omisso, et forma in illis tradita observata, et inserta forent, eisdem praesentibus pro plene, et sufficienter expressis, et insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, latissime, et plenissime, ad praemissorum validissimum effectum specialiter, et expresse, nec non opportune, et valide hac vice dumtaxat, harum serie, motu, scientia, et potestatis plenitudine paribus derogamus, caeterisque contrariis quibuscunque. Volumus autem, quod Ecclesia Cathedralis Sabariensis, per nos (ut praefertur) erecta iuxta ejus reditus de more taxari, et hujusmodi Taxa in Libris Camerae Apostolicae describi debeat, quodque in Executorem pro executione tantum earundem praesentium dilectus Filius noster, et Sedis Apostolicae praefatae Nuncius Viennensis cum facultate subdelegandi deputetur. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae Divisionis, Separationis, Dismembrationis, Suppressionis, Erectionis, Institutionis, Declarationis, Constitutionis, Assignationis, Applicationis, Addictionis, Admissionis, Concessionis, Reservationis, Decreti derogationis, et Voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri ac Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum Anno Incarnationis Dominicae Millesimo Septingentesimo Septuagesimo Septimo, quintodecimo Calendas Julii, Pontificatus autem nostri Anno tertio. (Az eredeti bulla a kápt. levéltárban 75/1. sz. a. van elhelyezve.) 3. SZILY JÁNOS VÉGRENDELETE. Ad majorem Dei Patris, Filii, et Spiritus Sancti Gloriam, Honorem B. V. Mariae, et omnium Sanctorum. Quamvis nunc per Dei Gratiam valeam, nihilominus Vitae humanae instabilitatem, ac mortis incertitudinem per-414