Géfin Gyula (szerk.): A szombathelyi egyházmegye története I. 1777-1928 (Szombathely, 1929)
Függelék
quoque constituimus, et assignamus. — Seminario autem Clericorum pro illius manutentione, seu dotatione, partim Episcopatus Jaurinensis, partim vero ejusdem (ut praefertur) vacantis Episcopatus Vesprimiensis, ac signanter Dominii Nyul nuncupati respective reditus Apostolica authoritate praefata similiter perpetuo applicamus, et addicimus. — Et insuper pro Dioecesi futuri Episcopi Sabariensis praefati limites per totum Comitatum Castriferrei, ac praeterea Districtum Szala Egerszeghiensem (ut praefertur) nuncupatum in Comitatu Szaladiensi, hucusque ad Dioecesim Vesprimiensem praefatam pertinentem, exceptis tamen Parochiis Csácsiensi, Csatariensi, Szent Lászlóiensi, et Szent Ivanyiensi pro eadem Dioecesi Vesprimiensi ultro'quoque relictis, adeoque cum reliquis unice Parochiis, Bagód, Bonczodfölde, Háshágy, Mille, Nova, Puszta Magyarod, Szala Egerszegh, Szala Szent György, Salomvár, Söjtör et Tárnok respective nuncupatis, adeoque Parochiis matricibus undecim, earumque filialibus, ex Dioecesi vero Zagrabiensi in eodem Comitatu Szaladiensi Districtum Transmuranum nuncupatum cum sexdecim Parochiis, earumque filialibus, ab eodem Episcopatu (ut praefertur) dismembratum, intra cujus Dioecesis limites numerabit idem Episcopatus 144 Parochiales Matrices praeter numerosas eisdem Parochialibus adnexas filiales Ecclesias, dicta Apostolica authoritate itidem perpetuo concedimus, et assignamus. — Nec non jus nominandi, seu praesentandi a dicta Maria Theresia Regina Apostolica, ejusque in Regno Hungáriáé Successoribus Regibus infra tempus a Jure praefixum nobis et successoribus nostris Romanis Pontificibus pro tempore existentibus, Personam idoneam ad dictam Ecclesiam Episcopalem Sabariensem per nos (ut praefertur) erectam, a primaeva illius erectione vacantem, tam pro prima vice, quam etiam imposterum in futuris illius vacationibus pari prorsus modo quo ad nominationem, seu praesentationem eandem Episcopi, aliarumque Cathedralium Ecclesiarum, in praefato Regno Hungáriáé exsistentium, a Sede Apostolica praefata praefici consueverunt, cum ea tamen lege, quod tam praefatus futurus Episcopus Sabariensis, in dicta Cathedrali Ecclesia SabariensE per nos (ut praefertur) erecta, et primaeva illius erectione huiusmodi, ut praefertur, vacante primo instituendus, quam 411