Géfin Gyula (szerk.): A szombathelyi egyházmegye története I. 1777-1928 (Szombathely, 1929)
Függelék
Regio et perennati (salvo tamen jure aliorum, si quod praeattactis Bonis inesse legitime comprobatum fuerit) benigne conferenda esse duximus; Immo conferimus, donamus et fundamus perpetuo et irrevocabiliter tenenda, possidenda, habenda pariter et usuanda; reservantes caeteroquin nobis et successoribus nostris, Hungáriáé Regibus, omnia in Capitulo beneficia ecclesiastica et canonicatus jus conferendi, admissa dumtaxat ipsi Episcopo in casu singulae vacantiae pro tali supplenda duorum idoneorum subjectorum electione et nobis demissa praesentatione, citra tamen potestatis nostrae in hoc vel illo subjecto denominando restrictionem. Quae omnia dum mente, animoque deliberato et ex plenitudine potestatis nostrae Regiae hisce clementer statuimus, fundamus et ordinamus, una non ambigimus, quod, quemadmodum Inc per Nos clementer neo erectus et fundatus Episcopatus unice ad incrementum Religionis orthodoxae, per idque magis, ac melius promovendam animarum salutem directus est, eique ad suam consistendam perducendo nos omni cura, et sollicitudine intentae fuimus, ita nostri quoque Successores non minori sollicitudinis studio salutare hoc et pientissimum Institutum nostrum ad omnem aetatem firmiter manutenturi subsequenter totum id, quod ad neo-erectum et fundatum huncce Episcopatum praevia ratione per nos clementer destinatum habetur, tamquam pro perpetuo stipulatam et pactatam fundationalem Dotem absque diminutione in sua integritate conservaturi et pro ratione circumstantiarum novis etiam gratiis et favoribus adaucturi sint. Quapropter omnibus et singulis, quorum interest, benigne praecipimus et mandamus, quatenus praesentem salutarem, pientissimamque fundationem et ordinationem nostram quibusvis evenire queunntibus in casibus ad amussim observare noverint, neque eidem sub incursu indignationis nostrae Regiae quaqua ratione contravenire praesumant. In quorum majus robur, perpetuamque firmitatem hasce majori secreto sigillo nostro, quo ut Regina Hungáriáé Apostolica utimur, impendenti communitas, extradandas esse duximus, et concedendas Literas fundationales. Datum per manus fidelis nostri nobis sincere dilecti Spectabilis ac Magnifici Comitis Francisci Eszterbázy de Galantha, perpetui in Frakno, Aurei Velleris et una insignis Ordinis sancti Stephani Regis Apostoliéi magnae crucis Equitis, Camerarii, 406