Géfin Gyula (szerk.): A szombathelyi egyházmegye története I. 1777-1928 (Szombathely, 1929)

Függelék

1. A SZOMBATHELYI EGYHÁZMEGYE ALAPÍTÓLEVE. Nos Maria Theresia divina favente clementia Romanorum Imperatrix Vidua, Hungáriáé, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae, Galliciae, Lodomeriae, Bosniae, Serviae, Cumaniae el Bulgáriáé Regina Apostolica, Archidux Austriae, Dux Bur­gundiáé, Styriae, Carinthiae et Carnioliae, Magna Princeps Transilvaniae etc., Dux Mediolani, Mantuae, Parmae etc. Comes Habspurgi, Flandriáé, Tyrolis etc. Vidua Dux Lotha­­ringiae et Barri, Magna Dux Hetruriae. Damus pro memoria, nostro, Successorumque nostrorum nomine significantes, qui­bus expedit universis. Quod nos in provehenda et firmanda felicitate Regnorum, quae a Majoribus nostris jure haeredi­­tario accepimus, inter caetera subsidia illud efficacissimum esse compererimus, quod totius rei Christianae firmitas, Reli­gionis propagatio, hancque consequens animarum salus se­cundum Deum a sublimi Episcoporum munere, vigilantia, sollicitudine, doctrina, verbo et exemplo potissimum depen­deat, neque proinde ullum dubium supersit, quin, quo plures e specula intendant, saluti animarum vigilaturi Pastorum oculi, eo majus res Christiana sumat incrementum, mores populorum ad humanitatis leges amplius excolantur, vita plebis innocentior reddatur, per consequens divinis non se­cus, ac humanis legibus major etiam reverentia exhibeatur, Reipublicae denique salus et tranquillitas solidioribus funda­mentis fulciatur. Hinc cum Dioeceses Jaurinensis, Vesprimi­­ensis ac Zagrabiensis adeo vastos hactenus complexae fuerint limites, ut impossibile quodammodo fuerit iisdem Episcopis Pastoralis Officii partes in tantae extensionis Dioecesibus ita exequi, ita omnibus attendere, ita universos instruere, ac re­gere, ut rei magnitudo, ac necessitas, vetusque Ecclesiae disciplina postulat; per consequens haec ipsa memoratarum Dioecesium ampla adeo extensio et exinde promanans ad­ministrations ecclesiasticae difficultas congruam a Nobis, qua Apostolica Regina et summa Ecclesiarum in praefato 26' 403

Next

/
Oldalképek
Tartalom