Vecsey Lajos: A kőszegi róm. kat. Kelcz-Adelffy Árvaház története 1741-1941 - A Szombathelyi Egyházmegye múltjából 1. (Szombathely, 1943)

Függelék

In Nomine Domini, Infrascriptus praesentium vigore profiteor, et declaro; Quod omnia mea Bona Mobilia, in aere parato, aut Charta­­biancis, Libris, Frumento, vino, pecoribus, Instrumentis ad oeconomiam, et Culinam pertinentibus, instructione mensali, vestibus, supellectile domestica consistentia et alio quovis nomine vocari solita una cum pendentibus Fructibus utriusque Beneficii tam nempe Praepositurae Sancti AdaJberti de Jaurino, quam Canonicatus Jaurinensis in Orpha­notrophium Ginsiense per me olim erectum per Donationem inter vivos actualiter, et effective transferam sub certis conditionibus, prout sequuntur: Primo: Novem Mille florenorum. Summam eo fine apud Venera­bile Capitulum Sabariense de Castroferreo jam deposui, ut illam ad securum Locum elocet, et ipsa quidem Capitalis Summa Jure pro­prietario ad Domum Orphanotrophii Ginsiensis in perpetuum spectet, annuum vero Interusurium in tres aequales partes divisum tribus filiabus superstitibus Domini Referendarii Josephi Kelcz, post obitum utriusque Parentis, quamdiu in coelibatu manserint per Idem Capi­tulum distribuatur, quamprimum autem quaepiam ex illis nupserit, aut in coelibatu mortua fuerit, Interusurium, alias ei obventurum reci­dat in memoratam Orphanalem Domum, prout reipsa portionem filiae seniori obtingentem cum jam nuptui tradita sit, eidem Orphanali Domui applicari volo. Interea vero, donec seu Pater, seu Mater vixerit, Interusurium dividatur inter Pauperes, et zelosos Parochos pro cele­brandis erga solita stipendia Missae sacrificiis in remissionem pecca­torum. meorum, et obtinendam Gratiam finalem. Secundo: Apud antelatum Venerabile Capitulum deposui alios Novem Mille, et post aliquot Temporis spatium Novemdecim Mille centum viginti quatuor florenos, cruciferos sedecim. Item pro usu, et Sustentatione Orphani Nobilis Francisci Nagy ex Bessenye Comitatu Castriferrei oriundi usque ad Dies vitae suae modo et ratione, jam alias in Litteris meis ad nominatum Capitulum datis praescripta, misi eidem Capitulo florenos Bis Mille Quingentos, omnes has Tres Summas Jure proprietario ad dictam Orphanalem Domum pertinere, ac priorum Duarum Summarum Capitalium Interusurium quemadmo­dum occasione traditionis illico, ita nunc etiam postremae autem Sum­mae post decessum Orphani Nobilis Francisci Nagy et in casu in Lit­teris meis expresso, in usus ejusdem Domus converti volo. Tertio; Praeterea In Saepememoratum Ginsiense Orphanotro­phium transfero Jus Sequentium Capitalium apud varios elocatorum una cum Chartabiancis utpote: Apud Dominum Carolum Gindl 5 procent ___ fl. 500.— Apud eundem Carolum Gindl 5 procent — fl. 1000.— Apud Comitem Nicolaum Márkovits 5 procent fl. 100.— Apud Comitem Michaelem Viczay 5 procent fl. 5000.—-Amid Eundem Michaelem Viczay 5 procent ______ fl. 6000.— 489

Next

/
Oldalképek
Tartalom