Vecsey Lajos: A kőszegi róm. kat. Kelcz-Adelffy Árvaház története 1741-1941 - A Szombathelyi Egyházmegye múltjából 1. (Szombathely, 1943)

Függelék

via per Innocentes praestari volo. Ut autem congregatio haec suis st quae occurrent necessitatibus subvenire, et si quae procuranda veni­­rent procurari possint sic. Duodecimo: Lego ad eandem adhuc 500 (florenos) cum imme­diate praemissis secure elocandos, ut Interusurio horum mille flore­­norum a Musicorum solutione supermamente, necessaria procurari possint, et spero quod ex horum 500 florenorum cum praemissis puncto ll-o contentis quingentis florenis 1000 constituentium Inter­usurio pro Casu etiam, quo Musicis plus in futurum solvi deberet, necessaria procurari, et quotannis aliquid ad majores necessitates seponi possit. Decimo tertio: Lego adhuc Parochiae Rötiensi florenos 500, ita ut horum Interusurium Parochus percipiat ille autem quotannis Sacra triginta et haec quidem partim ad Aram Beatissimae Matris, Partim ad Aram Beati Antonii pro mea defunctae Consortis, Parentum item et consanguineorum nostrorum et modo viventis Consortis meae, ejus­­que parentum et prolium animarum salute celebrare teneatur. Decimo quarto: Lego Fratri meo Francisco Monsperger aut eo nefors prius decedente ejus prolibus florenos 1000. Prolibus Sororis meae etiam florenos 1000. Elisabethae Virgini apud me existenti 1500, Fratri ejus Stephano Horváth 1000, et huic ea lege ut viduae meae in casibus occurrentibus assistere, et adjutorio fideli esse sit obstrictus. Cum autem pretium dictorum bonorum ad majorem summam ascensurum indubie sperem, quam legata haec constituant, ideo cum­primis quidquid praetensionum Auszugalium et aliarum liquidarum supererit, exolvatur, ex reliquo legata haec depurentur, et quod residuum fuerit partim ad Sacra fine praemisso celebranda conver­tatur, partim egenis distribuatur. Decimo quinto: Ubi dilectam Conjugem meam aut ad alia vota transire, aut in viduitate mori contigerit, Reliqua etiam bona mea pro viduali ipsius intertentione, et residentia ordinata vendi volo, Ex ho­rum pretio casu in priore si nuberet 4000 floreni ipsi cedant, Filiae ipsius Annae Niczky quam ex Sacro baptizmatis fonte levavi floreni 2000, ea lege, ut si viro bono et jusrisperito nupserit, ille quoque in occurrentibus Juridicis impetitionibus et aliis quibuscunque Casibus viduae meae assistere teneatur; si uxor mea ut vidua decesserit, de 2000 florenis libere disponere possit, cessante hoc in casu praedicto­rum 4000 flonerorum pro casu tantum quo nuberet ordinatorum solu­tione, et hos bis mille, prout et filiae legatos 2000 (florenos) ex pretio­­horum bonorum rite exolvi volo. Reliquum, quod supermanebit. Decimo septimo: Ad domum orphanalem Ginziensem lego, ita ut. ex ejus Interusurio hungari convertitae quot poterunt, intertenean­­tur, et si tales convertitae non haberentur in locum horum alii pau­peres pueri bonae indolis suscipiantur, et hi etiam devotionibus Sanc­434

Next

/
Oldalképek
Tartalom