Vecsey Lajos: A kőszegi róm. kat. Kelcz-Adelffy Árvaház története 1741-1941 - A Szombathelyi Egyházmegye múltjából 1. (Szombathely, 1943)
Függelék
Priora Bona Avia Consortis meae defunctae testamentaliter reliquit uxori meae eidem, data libera disponendi potestate. Haec autem Testamento in Capitulo Castriferrei conditjo et apud me etiam reperibili Universa mihi reliquit igitur haec quoque liberae meae dispositioni subsunt. Quare: Septimo: Ordino et dispono, ut Uxor mea quoad vixerit, vel se ad alia vota non transtulerit, pro residentia et intertentione viduali teneat et possideat Domum meam Ginsiensem cum omni domestica supellectile, cum pratis, hortis et vineis, ad eam possessis et duabus S. V. Vaccis, quatuor Equis et Reda ac uno curru ordinario. Praeterea Curiam meam Küllősensem pariter cum omni domestica supellectile et Capellae requisitis, cum item Colonis, et Molendinis, sylvis, agris, pratis, et vineis, ac omnibus fundis, et pecoribus per me ibidem possessis. Denique bona mea universa in Districtu Tóthság possessa, cum domestica pariter supellectile in Possessione Barkocz, et alibi habita. Cunctisque Pertinentiis, pecoribus et pecudibus, ac omnis generis et speciei emolumentis, ita quidem, ut horum omnium fructus, et emolumenta percipere, nihil autem abalienare, aut inonerare possit, aedificia porro in bono statu conservare debeat, in his et reliquis supra recensitis ipsi per me ordinatis. Octavo: Portiones meae in Tötős et Rátot, Gutaháza, in Castriferrei, dein in S'zalabér, Bokol, Pakod, Battyk, Nemes Apáthi, Pölöske, Sz. Mihály, Sőitör, Toffej, Magyarod, Porszombat, Praedia item Újfalu et Bánfa, plus offerenti vendantur, et cum haec magna in parte Avia Consortis meae a filiabus Petri Balogh ex prima ejus Consorte genitis comparaverit, ut ut ad liberam dispositionem comprobaverit, et jus illud libere disponendi in me transierit, praeterea diversae etiam aliae aquisitiones, et investiturae per me factae, meliorationesque iisdem insint, si quidam ex ipsis eadem habere voluerint, prae aliis praeemptionem habeant, et quia. Nono: Congregatio Sanctissimae Trinitatis in Ecclesia Parochiali Ginziensi in lingua Hungarica introducta est, scholae autem triviales Hungaricae sive ob senium Ludimagistri hungarici, sive alia quacumque causa multum defecerint, hinc ne id in posterum fiat, et Sacrosancta Trinitas sub sacris potissimum Congregationis, et consuetis ejus Processionibus, aliisque devotionibus certos et continuos adoratores habeat, lego bis mille florenos ad locum securum, et si possibile fuerit, apud Civitatem, seu Civitati elocandos, et ex pretio dictorum bonorum deponendos, eum in finem, ut ex horum Interusurio Instructor bonus, pius, et sedulus Ludimagistro adjungatur et solvatur, et ille scholaribus praeorare, praecinere, scholas has adituros et adituras bene, et sedule docere, in Divinis etiam erudire, praeprimis statim ad orandum Sanctissimae Trinitatis Rosarium, et canendam consuetam Cantilenam instruere teneatur, et cum alias Ludimagister Instruc482