Schematismus Cleri Dioecesis Sabariensis pro anno domini 1914 (Szombathely, 1914)
Episcopatus Sabariensis
17 e) B. M. V. Assumptae de Molnári. Fundata et cum parochia Rábaszenttamás coniuncta est per Ulssmum D. Comitem Georgium Festetics, a. 1857. Abbas: Rmus D. RIGÓ SIGISMUNDUS, parochus Eccl. Rábaszenttamás. II. ABBATIAE TITULARES. á) S. Benedicti Abb. et Conf. de Borchi. Abbatia a quo et quando fundata, quo tempore disierit, incertum. Est autem statuenda ad possessionem „Felsöszentbenedek“ vocatam, in Comit. Castriferrei, districtu V. Archidiaconali Muraszombat. Abbas: Rmus ac Cl. D. SIMON GEORGIUS, ss. theol. doctor. Eccl. Wespr. canonicus. b) B. M. V. de Monte Németujvár. . Abbatia haec olim O. S. Benedicti fundata est per Comitem Valferum sub Geysa II. rege Hungáriáé a. 1157. atque coenobio S. Martini in Monte Pannoniae sito subjecta fuit. Postquam locus undequaque adaptatus, aedificiaque pro Monachorum habitatione praeparata fuissent, suasu quorundam locum eundem Bela III. rex Hungáriáé in castrum convertit et tandem aliis contulit. Questi sunt de iniuria monachi S. Martini coram Honorio III. pontifice, qui Andreám II. regem Hungáriáé paterne admonuit, ut monasterio S. Martini satisfaceret. Eo tandem negotium processit, ut a Bela IV. rege Hungáriáé a. 1263. monasterio de S. Monte Pannoniae Vágujhely, cum vicis aliquot pro Németujváriensi coenobio permutationis iure traderetur. Hinc patet non diu subfuisse iure monastico Németujvár, tres dumtaxat habuit abbates regulares e Monte Pannoniae illuc promotos. Abbas : Rmus ac Cl. D. TÓTH JOSEPHUS, Eccl. Sabar. canonicus. e) S. Margaritae de Pornó. A. 1221. fundata per Chepan, unicum filium Stephani, regni Hung, palatini. Origine fuit abbaiia Ord. Cist. quando ab hoc Or-2