Schematismus Cleri Dioecesis Sabariensis pro anno domini 1914 (Szombathely, 1914)

Episcopatus Sabariensis

ABBATIAE INTRA AMBITUM DIOECESIS SABAR1ENSIS EXISTENTES. I. ABBATIAE REALES. a) B. M. V. Natae, Angelorum Reginae, de Peczöl. Origine fuit verosimiliter abbatia ord. S. Benedicti, quae vero a. 1552. dum Turearum exercitus ab oppugnatione Ginsii depul­sus est, periit. Tardius in manus saeculares, nominatim Segelbach, ab haeredibus vero hujus, in dominium comitum Erdődy eam devenisse, extra dubium est. Haec subin comitum prosapia, pro more suo, bona Abbatiarum derelictarum non omnia in suos usus convertendi, sed bonam partem ex eis Ecclesiae cedendi, ab­batiam de Peczöl, attributo titulo B. M. V. Natae, Angelorum Re­ginae, fundavit, et sic a se fundatam iure patronatus confert. Abbas: Rmus D. RÁK ANDREAS, Diocesis Wespr. Pres­byter, Eccl. Görgeteg parochus. b) S. Georgii Martyris de Ják. Hanc abbatiam iuxta relationem Capituli de Castroferreo ad regem Hung. Carolum I. missam quidam Nagy Martinus de pro­sapia fák ortus fundavit c. a. 1214. Ineunte saeculo XIIÍ. iam certo exstitit. Ecclesia pulcherrima a. 1256. consecrata est. Abba­tia saec. XVI. per Tureas devastata, per familiam Com. Erdődy restituta est et per eandem familiam iure patronatus confertur. Eccl. a. 1904. magnifice restaurata et de novo consecrata est. Abbas: Illmus ac Rmus D. KOLLÁNYI FRANCISCUS, S. Sanctitatis praelatus domesticus, Archivorum Regni Hung, in­spector supremus, Acad. Hung. Scient, membrum corresp., Eccl. Lat. R. Magnovaradiensis Canonicus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom