Schematismus Cleri Dioecesis Sabariensis pro anno domini 1914 (Szombathely, 1914)

Clerus Curatus

126 In Seminario Centrali Budapestini : Herceg Ioannes IV. a. Kiss Ludovicus IV. a. In Collegio Canisiano Oeniponte : Szabó Ioannes IV. a. Székely Ladislaus II. a. Szendi Ladislaus I. a. In Collegio Pázmáníano Viennae : Palkó Ioannes II. a. * Murányi Ladislaus I. a. Universim 51. ORPHANOTROPHIUM KELCZ-ADELFFY GINSII. (A kőszegi Kelcz-Adelffy-féle árvaház.) Fundatio primaeva huius Instituti — data opera PP. Iesui­­tarum — e pia fidelium oblatione coaluit, quam subin liberalitas aliorum, summa item capitalis, quae per L. R. Civitatem Ginsien­­sem eidem adjecta fuit, adauxit. Adelffy Antonius, Tabulae Distric­­tualis Transdanubianae praeses, testamento suo in favorem huius Instituti condito, item Kelcz Emericus, proepositus et Eccl. Iauri­­nensis canonicus, universalem substantiae suae haeredem antefatum Institutum constituendo adeo insigniter locupletarunt, ut totum Institutum ab his duobus benefactoribus nomen distinctivum sumeret. Domus instituti a. 1784. aedificata est. Fundatio haec sub inspectione Ulmi episcopi per V. Capitulum administratur, domui vero praefectus semper e clero per Episcopum denominatus praeest. Ius recipiendi alumnos episcopo Sabariensi cum capitulo suo, et in parte (10 ) L. R. Civitati Ginsiensi cum locali parocho competit. Convictores etiam alii erga praestandam annuam solutionem in eandem recipiuntur. Alumnorum numerus de praesenti 100. Administrator fundationis Instituti: Rmus ac Cl. D. Tóth Iosephus, Eccl. Cath. Canonicus. Praefectus domus: A. R. D. Németh Carolus, S. Sed. Cons. Assessor. Vicepraefectus: R. D. Sütő Franciscus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom