Schematismus Venerabilis Cleri Dioecesis Sabariensis pro anno MCCCLXVIII (Szombathely, 1868)

7 administratione indefessus, totam Dióecesim canonice visitans ubique Cleri, fideliumque reciprocas correlationes definivit. Sui passim immemor, omnibus omnia fieri studuit semper. Quare gloriosam ejusdem memoriam annales hujus Dioecesis perpetuo recolent. Obiit Sabariae die 20-a Februarii anno 1822. aetatis suae 74. episcopatus 16-mo. Sedes Episcopalis post duorum, et quod excedit, anno­rum vacantiam die 25-a Nov. 1824 collata est ANDREAE BÖLE, V. Capituli Cath. Eccl. Sab. Praeposito Majori et Canonico. Hic insignis sacrae eruditionis et maximae elo­quentiae vir, cum nihil magis in votis haberet, quam ut vi­neae dominicae sibi concreditae portio juxta voluntatem Patris coelestis revelatam coleretur, omnes egregias animi corporis­que facultates muneri suo sacravit; totam Dioecesim cano­nice visitando collapsam sicubi observavit, in Clero aut po­pulo disciplinam restaurare, septiformia S. Spiritus dona omnibus conferre, jura S. Curionum tueri, firmare, aut vin­dicare aduisus est. Aedificia plura in ecclesiae, et rei scho­laris emolumentum splendida erexit, ea, quae ad dominium Episcopatus referuntur, nullis parcens sumtibus restauravit, et ampliavit, plura in dies munificentiae suae monumenta po­siturus, si grandaeva aetas , et hujus socia infirmitas rebus pro more sapientis ad exitum vitae usque consulere permi­sissent. Obiit Sabariae die 4-a Junii 1843. aetatis 82. Epi­scopatus 19-0. Huic successit GABRIEL BALASSA die 28-a Martii 1844. a C. R. Cancellaria H. A. ad Regimen Dioecesis vocatus. In litteris sacris, et profanis, inprimis juridicis bene versatus, acri in­genio, fidissimaque memoria praeditus, jurium Episcopatus sagax vindex, si mentis, et animi dotibus parem copulatam habuisset corporis valetudinem, regimen ejus inter ardua etiam rerum adjuncta prosperrimum fuisset. Die 11-a Augusti 1851 anno aetatis 69. Episcopatus 7-mo defuncto, successit FRANCISCUS SZENCZY dic 4-a Sept. 1852 in Epi­scopum benigne nominatus 10-a Martii 1853 praccouisatus, 29-a Junii Jaurini consecratus, atque 4-a Julii ej. a. in Se­dem episcopalem solenniter introductus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom