Schematismus Venerabilis Cleri Dioecesis Sabariensis pro anno MCCCLXVIII (Szombathely, 1868)
11 cam instituit. Ista ceu filia fato matris, Abbatiae videlicet Jákiensis anno 1552. dum exercitus Solymanni ab oppugnatione Ginsii depulsus est, involuta fuit, periitque cum matre. Tardius in manus seculares, nominatim Segelpachii, ab haeredibus vero hujus, in Dominium Comitum Erdődy eam devenisse, extra dubium est. Haec subin Illustrissima Comitum Prosapia, pro more suo Bona Abbatiarum derelictarum, non omnia in suos usus convertendi, sed bonam partem ex eis Ecclesiae cedendi, Abbatiam de Peczöl, adtributo titulo B. M. Virginis Natae Angelorum Reginae, fundavit, et sic a se fundatam Jure Patronatus confert. Damian. Fuxhoffer. Monasteriol. L. 1. 247. et sequ. S. Georgii Mii. et Mart. de Ják. Abbas. Reverendissimus D. JOANNES STEGMÜLLFR, Dioec. Sabar. Presbyter, S Sedis Consist. Sabar. et Judicii matr. Assessor. AbbatiamTianc a S. Stephano fundatam esse, vulgaris opinio est, attamen rectius videtur Jákyus e Stirpe Veczellini ortus, ad confinia saeculi XH-i et Xlll-ii ejus Fundator statuendus. Ordinis S. Benedicti fuisse, indicio est, quod an. 1515. Matthaeus Archi-Abbas, Officii admoneat Abbatem, et Conventum Jákiensem, quod fugitivum Monachum contra Regulam sine Dimissorialibus recepissent. Fuisse Peczöl cum Possessione Apáthi juxta Sabariam Abbatiae Jákiensis partem, non dubitatur, perstititque haec in quieta bonoruin possessione usque Annum 1532. quo exercitus Solymanni ab oppugnatione Ginsii depulsus, in omnem circumjacentem viciniam furorem, et exterminium exercuit. Abbatia haec adhuc reális est, conferturque Jure Patronatus per Illustrissimam Familiam Comitum Erdődy. Damian. Fuxhoffer. Monasteriologiae Lib. 1. pag. 164. et sequ. S. Gotthardi Ord. Cisterciensium. Abbas. Reverendissimus D. EDMUNDUS KOMÁROMY, una Abbas S. Crucis in Austria, S. C. et R. A. M. Consiliarius, SS. Theol. Doctor, et C. R. Oeconomicae Societatis Viennensis Commembrum. Abbatia haec, quae initio probabilius ex 12 Religiosorum Conventu (Abbate decimo tertio) constabat, fundata est per Belam Ill-um Regem Hungáriáé a. 1183. atque confirmata Bulla Lucii Ill-ii et Litteris Urbani Ill-ii RR. PP. annis 208