A Szombathelyi Egyházmegye Hivatalos Közleményei 1967 (Szombathely, 1968)

utitur orans „ut qui i uste pro peccatis nostris affli­gimur, pro tui nominis gloria misericorditer' libe­remur”. Omnes autem homines in hoc mundo peregri­­nantes levia saltem et quotidiana peccata, quae dicuntur, committunt: ita ut omnes misericordia Dei indigeant, ut a peccatorum sequelis poenalibus liberentur. II. 4. Ex arcano ac benigno divinae dispositionis mysterio, homines supernaturali necessitudine inter se eoniunguntur, qua peccatum unius etiam ceteris nocet, sicut etiam sanctitas unius beneficium ceteris affert. Ita christifideles auxilium sibi in­vicem praestant ad finem supernaturalem con­sequendum. Communionis huius, testimonium in ipso Adamo manifestatur, cuius peccatum in omnes homines propagatione transit. Sed maius et per­fectius necessitudinis huiluls supernaturalis prin­cipium, fundamentum et exemplar est ipse Christus, in cuius societatem Deus nos vocavit. 5. Etenim Christus, „qui peccatum non fecit”, „passus est pro . nobis”; vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus, est propter scelera nostra ... et livore eius sanati sumus”. Christi vestigia secuti, christifideles semper conati sunt se invicem adiuvare in via ad Patrem caelestem, oratione, spiritualium bonorum exhibi­tione et paenitentiali expiatione; quo ferventiore autem caritate excitabantur, eo magis sectabantur Christum patientem, crucem propriam ferentes in expiationem peccatorum suorum et aliorum, certo scientes se fratribus suis ad salutem adipiscendam opitulari posse apud Deum misericordiarum Pat­rem. Hoc perantiquum communionis Sanctorum dogma est, quo vita singulorum filiorum Dei in Christo et per Christum cum vita omnium aliorum fratrum Christianorum mirabili nexu coniungitur in supernaturali unitate Corporis mystici Christi, quasi in una mystica persona. Hoc modo exhibetur „thesaurus. Ecclesiae”. Qui quidem non est quasi summa bonorum ad instar materialium divitiarum, quae per saecula cumulantur, sed est infinitum et inexhaustum pretium, quod apud Deum habent expiationes et merita Christi. Domini, oblata ut humanitas tota a peccato liberetur et ad communionem cum Patre perveniat; est ipise Christus Redemptor, in quo sunt et vigent satisfactiones et merita redemptionis eius. Praeterea ad hunc thesaurum pertinet etiam pretium vere immensum et incommensurabile et semper novum, quod coram Deo habent orationes ac bona opera Beatae Mariae Virginis et omnium Sanctorum, qui Christi Domini per ipsius gratiam vestigia secuti, semetipsos sanctifioaverunt, et per­fecerunt opus a Patre acceptum; ita ut, propriam salutem operantes, etiam ad salutem fratrum suorum in unitate Corporis mystici contulerint. „Universi enim qui Christi sunt, Spiritum eius habentes, in unam Ecclesiam coalescunt et invicem cohaerent in ipso (cfr. Eph. 4, 16). Viatorum igitur unio cum fratribus qui in pace Christi dormierunt, minime intermittitur, immo secundum perennem Ecclesiae fidem, spiritualium bonorum communi­catione roboratur. Ex eo enim quod caelites intimius cum Christo uniuntur, totam Ecclesiam in sancti­tatem firmius consolidant... ac multipliciter ad ampliorem eius aedificationem contribuunt (cfr. 1 Cor. 12, 12—27). Nam in patriam recepti et prae­sentes ad Dominum (cfr. 2 Cor. 5, 8), per Ipsum, cum Ipso et in Ipso non desinunt apud Patrem pro nobis intercedere, exhibentes merita quae per unum Mediatorem Dei et hominum, Christum Iesum (cfr. 1 Tim. 2, 5), in terris sunt adepti, Domino in om­nibus servientes et adimplentes ea quae desunt passionum Christi in carne sua pro Corpore eius quod est Ecclesia (cfr. Col. 1 24). Eorum proinde fraterna sollicitudine infirmitas nostra plurimum iuvatur”. Unde inter fideles, vel caelesti patria potitos, vel admissa in purgatorio expiantes, vel adhuc in terris peregrinantes, profecto est perenne caritatis vinculum et bonorum omnium abundans permu­tatio, quibus, peccatis omnibus totius Corporis mystici expiatis, iustitia divina placatur; miseri­cordia autem Dei ad veniam provocatur, quo citius peccatores contriti ad plenam, fruitionem bonorum familiae Dei perducantur. III. 6. Ecclesia, harum veritatum inde a primis temporibus conscia, varias vias noverat st iniit, ut fructus redemptionis Dominicae singulis fidelibus applicarentur, et ut fideles ad salutem fratrum operarentur, et sic totum corpus Ecclesiae in ius­titia et sanctitate ad perfectum regni Dei adventum componeretur, quando Deus erit omnia in omnibus. Ipsi ‘enim Apostoli exhortabantur discipulos suos, ut pro salute peccatorum orarent; quem usum antiquissima Ecclesiae consuetudo sancte servavit, maxime cum paenitentes intercessionem totius communitatis invocabant et eo quod defuncti suffragiis, praesertim oblatione secrificii eucha­ristici, sublevabantur. Etiam opera bona, ea impri­mis , quae humanae fragilitati difficilia sunt, in Ecclesia iam ab antiquis temporibus pro salute peccatorum Deo offerebantur. Cum autem pas­siones, quas martyres pro fide atque pro lege De:i sustinebant, magni aestimarentur, paenitentes ab iis petere solebant, ut eorundem meritis adiuti celerius ab episcopis reconciliationem, acciperent. Preces enim et bona opera iustorum tanti aestima­bantur, ut paenitentem adiutorio totius plebis christianae lavari, mundari atque redimi affir­maretur. I.n his omnibus vero non singuli fideles, propriis tantum viribus, pro remissione peccatorum aliorum fratrum operari putabantur; ipsa enim Ecclesia, ut unum corpus, Christocapiti iuncta, in singulis membris satisfacere credebatur. Ecclesia autem Patrum sibi omnino persuasum habebat, se opus salvificum exsequi in communione et sub auctoritate Pastorum, quos Spiritus Sanctus posuit episcopos ad regendam Ecclesiam Dei. Epis­­cGpi itaque omnibus prudenter perpensis statuebant modum et mensuram satisfactionis praestandae, immo et permittebant, ut paenitentiae canonicae aliis redimerentur operibus, forte facilioribus, bono communi convenientibus vel pietatem foventibus, quae ab ipsis paenitentibus, immo aliquando ab aliis fidelibus essent peracta. — 6

Next

/
Oldalképek
Tartalom