A Szombathelyi Egyházmegye Hivatalos Közleményei 1960 (Szombathely, 1961)
A Szombathelyi Egyházmegye Hivatalos Közleményei 1960. IV. % 1205/1960. szám. Délutáni áldozás. „Suprema sacra Congregatio sancti Officii. Decretum. Canon 867. par. 4. statuit J3. Communionem distribuendam non esse extra horas, quibus Missae sacrificium offeri potest, „nisi aliud rationabilis causa suadeat“’. Constitutione autem „Christus Dominus“’ diei 6 januarii 1953. mitigata disciplina circa ieiunium eucharisticum, concessa fuit locorum Ordinariis facultas permittendi, certis diebus, missae celebrationem horis vespertinis (:n. VI.); et Instructione eidem Constitutioni a S. Officio adnexa declaratum fuit, fideles ad S. Synaxim liibere accedere pesse infra dictam Missam vei proxime ante et statim post, servatis quoad ieiunium eucharisticum normis in praefata Constitutione statutis (n. 15.). Deinde Monito diei 22 martii 1955 contfirpiatum fuit huiusmedi concessionem factum fuisse „ad commune fidelium bonum”, et ideo intra limites communis boni continendam esse. Postea Motu proprio „Sacram Communionem“’ diei 19. martii 1957. locorum Ordinariis facta fuit facultas permittendae celebrationis Missae vespertinae etiam „quotidie, si benum spirituale notabilis partis cHristifidelium id postulet”. Quibus conlatis actis cum textu canonis supra relati, propositum fuit dubium, an adhuc in suo pleno vigore maneat ultima clausula paragraphi ita, ut quaevis rationabilis causa sufficiat ad petendam et distribuendam S. Communionem horis postmeridianis etiam indepedenter a Missae celebratione. Cui dubio suprema haec S. Congregatio respondendum censuit praefatam clausulam, licet formaliter non abrogatam, iam rarius applicari posse, cum mitigata lege ieiunii eucharistici difficilius huiusmodi rationabilis causa occurat; attamen cum hoc excludi omnino nequeat, Missasque vespertinas, nec semper nec ubique celebrare possibile sit locorum Ordinarii permittere poterunt, ut quae in praefatis S. Sedis documentis statuta fuere quoad S. Communionis distributionem in Missis vespertinis, applicentur, ubi Missae non habeantur, etiam alicui sacrae functioni ab ipso loci Ordinario determinandae ac postmeridianis horis celebrandae in ecclesiis, sive paroecialibus sive non paroecialibus, aut in oratoriis nosocomiorum, carcerum, collegiorum. Hac sane concessione, dum bono communi amplius providetur, simul consulitur, ne animarum pastores frequentibus fidelium petitionibus praepediantur, quominus hodierni apostolatus necessitatibus satisfacere valeant. Hanc relatam Sibi Em.-morum ac Rev.-morum Patrum Supremae Sacrae Congregationis S. Officii decisionem, in Conventu Plenario Feriae IV. diei 16. martii 1960. editam, Ss.-mus D.-nus N. D. Joannes, Divina Providentia Papa XXIII. in Audentia Em.-mo ac Rev.-mo D.-no Cardinali Secretario S. Officii, Feria VI. die 18. martii impertita, confirmavit ac publicari iussit. Datum Romae, ex Aedibus S. Officii die 21 martii 1960. SEBASTIANUS MASALA Notarius“’. E decretum alapján engedélyt adok arra, hogy a a hívek mindazon templomokban és oratóriumokban, amelyekben délutáni, vagy esti szentmise nincs, valamely közös ájtatosság (litánia, rózsafűzér, keresztéit, hosszabb-rövidebb szentségimádás. stfo.) keretében, tehát ezt közvetlenül megelőzőleg, vagy követőleg, a szentáldozáshoz járulhassanak, „servatis quoad ieiunium eucharisticum normis a S. Sede statutis”. Amely templomokban délutáni, vagy esti szentmise van, továbbra is csak e szentmisével kapcsolatban lehet áldoziatni. 1208/1960. szám. Nagyszombati vigiliaszeríartás időpontja. Tudomásulvétel és miheztartás végett közlöm az alábbi dekrétumot: „Sacra Congregatio Rituum Prot. N. С. 118/960. Dioecesium Hungáriáé. — Instante Exc.-mo ac Rev.-mo Domino vota quoque aliorum Exc.-morum ac Rev.-morum totius Hungáriáé Episcoporum expromente, Sacra Rituum Congregatio, vigore facultatum sibi a SS.-mo Domino nostro JOANNES PAPA XXIII.-o tributarum, attentis, peculiaribus in suplici libello expositis adiunctis, benigne indulget, de speciali quidem gratia, ut in eadem Hungarica Ditione instaurata Vigilia Paschalis inchoari possit hora circiter quarta poslrtleridina: servatis de cetero servandis. Praesens Indultum valiturum perdurantibus expositis circumstantiis. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Die 1. Iulii 1960. Henricus Dante S. R. C. a Secret. Joachim, Sormanti Subst”. 1207/1930. szám, LEO-IMA elhagyása bizonyos misék után. Miheztartási végett itt közlöm annak a decre umnak szövegét, mely az Acta Apostolicae Sedis f. évi 360. oldalán jelent meg és pontosan megállapítja, mely szentmisék után hagyható el a Leo-ima. ■ „DECRETUM DE PRECIBUS POST MISSAE CELEBRATIONEM RECITANDIS. A nonnullis locorum Ordinariis Sacrae Rituum Congregationi quaesitum est, an Decretum n. 4305, diei 20. 11