Püspöki körlevelek 1946 (Szombathely, 1947)

II. 201. sz. De finibus matrimonii De matrimonii finibus eorumque rela­tione et ordine his postremis annis nonulla • typis edita prodierunt, quae vel asserunt finem primarium matrimonii non esse pro­lis generationem, vel fines secundarios non esse fini primario subordinates, sed ab eo independentes. Hisce in elucubrationibus primarius coniugii finis alius ab aliis designatur, ut ex. gr.: coniugum per omnimodam vitae acti­onisque communionem complementum ac personalis perfectio; coniugum mutuus amor atque unio fovenda ac perficienda per psychicam et somaticam propriae personae traditionem; et huiusmodi alia plura. In iisdem scriptis interdum, verbis in documentis Ecclesiae occurentibus (uti sunt v gr. finis primarius, secundarius) sensus tribuitur qui cum his vocibus, secundum communem theologorum usum, non con­gruit. Novatus hic cogitandi et loquendi modus natus est ad errores et incertitudines foven­das; quibus avertendis prospicientes Emi ac Revmi Patres huius Supremae Sacrae Con­gregationis, rebus fidei et morum tutandis praepositi, in concessu plenario feriae IV, die 29 Martii 1944 habito, proposito sibi dubio: ,,An admitti possit quorundam recen­­tiorum sententia, qui vel negant finem pri­marium matrimonii esse prolis generationem et educationem, vel docent fines secundarios fini primario non esse essentialiter sub­ordinates, sed esse aeque principales et independentes"; respondendum decreve­runt: NEGATIVE. Et in audientia V, die 30 eiusdem mensis et anni, Excmo ac Revmo Domino Adsessori Sancti Officii impertita, SSmus D. N. D. Pius, divina Providentia Papa XII, de omnibus habita relatione, praesens decretum adprobare dignatus est, ac publici juris fieri jussit. Datum Romae, ex Aedibus Sancti Officii, die 1 Aprilis 1944. I. Pe pe, Supr. S. Congr. S. Officii Notarius. 202. sz. Decretum c usu salivae administrat one baptisr Quanta cura ac vigilantia Catholica Ec­­ledesia ritus et caeremonias in sacrosancto inMissae sacrificio ac Sacramentorum admi­­'7 nistratione apostolicis traditionibus sanc­torumque Patrum decretis constituta, obser­vare studuerit, compertum est e constanti sollicitudine, qua liturgicos libros ediderit, et ubique fideliter servandos constituerit. Ipsa insuper sacra Tridentina Synodus (Sess. VII, cap. XIII) de his ritibus decrevit in haec verba: „Si quis dixerit receptos et approbatos Ecclesiae Catholicae ritus in solemni Sacramentorum administratio ne adhiberi consuetos, aut contemni, aut sine peccato a ministris pro libito omitti, aut in novos alios per quencumque ecclesiarum pastorem mutari posse, anathema sit". Haec autem minime efficunt quominus, ubicumque gravis ratio suadeat, ritus aut caeremoniae a competenti auctoritate mu­tari possint, ne fideles a Sacramentorum susceptione alienentur. Quum vero plures Sacrorum Antistites, sacerdotes et missio­­nales notum fecerint quandoque in admi­­nistratione Baptismi tam parvulorum quam adultorum contagionis adesse periculum aures naresque baptizandorum saliva oris sui tangendo, Sacra Rituum Congregatio, de mandato Sanctissimi Domini Nostri Pii Papae XII, rubricam Ritualis Romani Tit. II, cap. II. n. 13 ita reformandam decrevit: „Postea sacerdos pollice accipit de saliva oris sui (quod omittitur quotiescumque rationabilis adest causa munditiei tuendae aut periculum morbi contrahendi vel propa­gandi) et tangit aures et nares infantis .. et in futuris eiusdem Ritualis Romani editio­nibus inserendam mandavit. Quibuscumque contrariis non obstantibus. Die 14. Ianuarii 1944. C. Card. Salotti, Ep. Praen., Praefectus. A. Carinci, Secre­­tarius. Responsa ad proposita dubia: E.-mi Patres Pontificiae Commissionis ad Codicis canones authentice interpretan­dos, propositis in plenario coetu quae se­quuntur dubiis, responderi mandarunt, ut infra ad singula: I. De denuntiatione nullitatis matrimonii. D. An coniuges inhabiles ad accusandum matrimonium qui, iuxta canon em 1971 § 2 et interpretationem diei 17 Februarii 1930, ius exercere velint denuntiandi nullitatem matrimonii, teneantur adire Ordinarium vel 203. sz. Solutio dubiorum de denunt. null, matrim. et de deci. null, matrim.

Next

/
Oldalképek
Tartalom