Püspöki körlevelek 1946 (Szombathely, 1947)

VI. 1250. s; Festum Iiimac. Cor B. M. V. z. Cultus liturgicus erga Cor Beatae Ma­riae, cuius remota vestigia praebent com­­dismentarii Patrum de Sponsa Cantici Canti­corum, cuique plures mediae et recentioris aetatis viri sancti ac mulieres proxime viam pararunt, ab ipsa Sede Apostolica primum approbatus est ineunte saeculo un­devicesimo, cum Pius Papa septimus Fes­tum Purissimi Cordis Mariae instituit, ab omnibus dioecesibus et religiosis familiis, quae eius celebrationis facultatem petiis­sent, die Dominica post Octavam Assump­tionis pie sancteque agendum. Medio autem eodem saeculo Festum Purissimi Cordis Beatae Mariae Virginis, quod in annos latius per orbem catholicum propa­gabatur, iussu Pii noni ac Sacrae Congre­gationis Rituum cura, proprio Officio pro­priaque Missa auctum est. Hoc porro cultu Ecclesia Cordi Immaculato Beatae Mariae Virginis debitum honorem tribuit, cum sub huius Cordis symbolo Dei Genit­ricis eximiam singularemque animae sanc­titatem, praesertim vero ardentissimum erga Deum ac Iesum Filium suum amo­rem. maternamque erga homines divino Sanguine redemptos pietatem devotissime veneratur. Invalescebat interea in animis, Pastorum pariter ac fidelium, ardens stu­dium atque optatum, ut Festum Purissimi Cordis Beatae Mariae Virginis, totius Ecc­lesiae commune efficeretur. Quare, Sanc­tissimus Dominus Noster Pius Papa duo­decimus, gravissimas miseratus aerumnas, quibus christiani populi ob ingruens im­mane bellum affliguntur, universam sanc­tam Ecclesiam totumque genus humanum, quod olim Leo Papa tertius decimus Cordi Iesu sacratissimo devoverat, Cordi quo­que Immaculato Beatae Virginis et Matris anno millesimo nongentesimo quadrage­simo secundo, die Immaculatae eius Con­ceptioni sacro, in perpetuum dicavit. Ut autem eiusdem consecrationis memoria ser­varetur, Festum Immaculati Cordis Bea­tae Mariae Virginis cum Officio et Missa propria de 22 Augusti, loco diei Octavae * A directorium az új ünnep következtébe! Aug. 21. Fer. 4. Vesp. de seq. (Off. pr. novu Aug. 22. Fer. 5. Immaculati Cordis B. M. V. Timothei, Hyppoliti et Symphoriani Mm. Laud et Festivitate. — In 2. Vesp. com. seq. — Color: alb. Assumptionis eiusdem Beatae Mariae Vir­ginis, sub ritu duplici secundae classis quotannis celebrandum, ad universam Ecc­lesiam extendere decrevit; ut opitulant« Beata Dei Genitrice, cunctis gentibus pax Christi Ecclesiae libertas praestaretur, peccatores vero, propriis reatibus expediti omnes denique fideles in puritatis dilec­tione virtutumque exercitio solidarentur Hisce itaque Beatissimi Patris mandatis obsecundans, infrascriptus Carolus Cardi­nalis Salotti, Episcopus Praenestinus, el Sacrae Rituum Congregationis Praefectus in Audentia diei 10 Decembris 1943, con­fectum schema Officii proprii ac Missa« Immaculati Cordis Beatae Mariae Virgi­nis eidem Sanctissimo Domino Nostro ob­tulit. Sanctitas porro Sua exhibitum sche­ma approbavit et illud in universali Eccle­sia adhibendum mandavit in Festo Imma­culati Cordis Beatae Mariae Virginis prouti in superiori prostat exemplari. Ser­vatis de cetero Rubricis. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 4 Maii. 1944. f C. Card. Salotti, Ep. Praen., Prae­fectus, L. + S. A. Carinci, Secretarius. Mind a szentmise, mind a zsolozsma szövege megjelent a Szent István Társulat­nál, Martineumnál Szombathely, Emeríca­­numnál Kőszeg. Az elsőnek 30 fillér, a má­sodiknak bO fillér az alapára. Ez az alap­ár a mindenkori könyvkereskedői szorzó­számmal szorzandó. Postai rendelésnél a portóköltség is előzetesen beküldendő. A bíboros hercegprímás úr Őfőmagas­­sága a mind belföldről, mind külföldről is­mételten előterjesztett kérelmeknek helyt adva, 1946. április 24-én felállította Isten Szolgájának, Tóth Tihamér püspöknek, boldoggá és szenttéavatási ügyére illetékes bíróságot a 2003. kánon 3. §-a értelmében. Minthogy ezzel kapcsolatban Isten Szol­gájának minden írása összegyüjtendő, min-L így változik: m.) com. praec. tant. dupl. 2. cl. Off. pr. HV. 9. Lect. et com, Ss. Missa (in privata tant.), Gl. Cr. Praef. Et te in ► » 1 1 t f f t . 1251. sz. Tóth Tihamér püspök boldoggá avatása.

Next

/
Oldalképek
Tartalom