Püspöki körlevelek 1944 (Szombathely, 1945)

poterit ad Sanctam Sedem vel ad Ordinarium facultatem habentem, secus sacerdotes etiam a supradictis peccatis absolvere possunt, firma manente, quando fieri poterit, obligatione re­currendi ad Sanctam Sedem; c) impertiendi indulgentiam plenariam primo conversis ab haeresi; d) dispensandi et commutandi votum privatum et iusiurandum sine praeiudicio tamen iuris tertii quaesiti. Idque perdurantibus tantum praesentibus locorum et personarum adiunctis. Quodsi nova adhuc territoria vel Hungáriáé vel aliarum nationum sub Russorum potestatem redigantur, et inibi quoque religiosarum rerum conditio iniqua atque aspera eva­dat, SS.-mus D. N. PIUS Divina Providentia PAPA XII. constituit, ut praefatae facultates etiam Sacerdotibus ritus latini horum locorum, in supra memoratis conditionibus constitutis, concessae habeantur. Contrariis quibuscumque non obstantibus. . IV. Attentis peculiaribus et gravissimis conditionibus in quibus Ecclesia versatur in iis Hungáriáé regionibus quae Russiae ditioni in praesens subduntur, SS.-mus D. N. PIUS Divina Providentia PAPA XII. benigne indulsit Ordinariis earumdem regionum ut, pro suo prudenti arbitrio et conscientia, Sacerdotes sibi subditos quoad horam et jejunium servandum pro Mis­sae celebratione dispensare valeant. Hac utentes facultate CONCEDIMUS, ut sacerdotes cujuscumque ritus 1) qui in aliam regionem relegati sunt (vulgo „deportati“) vel in captivitate versan­tur, vel fuga sunt latitantes, celebrare valeant non servato jejunio, et quacumque hora. 2) Ut etiam Sacerdotes qui in conditionibus Sacerdotum de quibus sub n° 1) non versantur, quacumque hora et non servato jejunio celebrare valeant diebus dominicis et festis, ut fideles praecepto audiendi Sacrum satisfacere possint: ita tamen ut hujusmodi Sacerdotes ante Missae celebrationem jejunium saltem quattuor horarum servent, nisi ipsi ex inopinato celebrare debeant. 3) Ut Sacerdotes in locis ubi SS.-miun Sacramentum non est asservatum, quacumque hora et non servato jejunio celebrare valeant ad S. Communionem fidelibus distribuendam. 4) Ut sacerdotes qui aut in loco dis '' o e.:.t+ hora tardiore celebraro debeant ct ratione infirmae valetudinis jejunium servare non valeant, aliquid per modum potus, exclusis omnino alcoolicis aliisque quomodocumque inebriantibus, vel medicinae ante S. Missam sumere possint. Idque perdurantibus tantum praesentibus locorum et personarum adjunctis. Quae facultates et concessae dispensationes secrete erunt servandae, nisi earum manifestatio necessaria sit ad vitandum scandalum. * Iterum de novo certiores reddimus omnes sacerdotes, quodsi nova adhuc territoria vel Hungáriáé vel aliarum nationum sub Russorum potestatem redigantur, et inibi quoque religiosarum rerum conditio iniqua atque aspera evadat, SS.-mus D. N. PIUS Divina Provi­dentia PAPA XII. constituit, ut praefatae facultates sub Nris I—IV. recensitae etiam Ordi­nariis horum locorum concessae habeantur. Quarum quidem facultatum elenchos sub secreto absolutissimo transmitto et nomine Apostolicae Sedis pro conscientiae officio rogo, ut eosdem —1 ne propter hanc S. Sedis provi­­lentiam concives timore affecti perturbentur — ita custodiant, ut in manus neminis veniant neque ullus de facultatum concessione rumot spargatur, itemque ut, ubi Deo miserante in­vasio, quam modo pertimescimus, locum nor, habuerit, atque vita Dioecesis normalis revocata fuerit, elenchi comburantur. Sabatiae, die festo Magnae Dominae Hungáriáé a. 1944, Martineum Rt Szombathely

Next

/
Oldalképek
Tartalom