Püspöki körlevelek 1941 (Szombathely, 1942)

2467. sz. Decretum de alumnis admittendis in Semina­rium vel in familiam Religiosam Consiliis initis inter S. Congregationem de Religiosis et S. Congregationem de Seminariis et Studiorum Universitatibus, decreta sunt quae sequuntur: Antequam in Seminarium admittantur qui, quocumque titulo, ad familiam Religiosam per­tinuerint, Ordinarius ad Sacram Congregationem de Seminariis et Studiorum Universitatibus re­currat, quae de iudicio suo Ordinarium certio­rem faciet, peractis iis omnibus quae casus ferat. Itemque antequam familiae Religiosae ad­­scribantur qui, quavis de causa, e Seminario egressi sint, Superiores Religiosi ad Sacram Congregationem de Religiosis recurrant, quae de suo iudicio Superiores certiores faciet, peractis iis omnibus quae casus ferat. Quae omnia Ssmmus D. N. Pius Div. Prov. Papa XII approbare atque confirmare dignatus est atque publici iuris fieri mandavit. Datum die 25 mensis Iulii a. 1941. V, Card, La Puma, Praefectus. f Fr. L. H. Pasetto, Secretorius. I. Card. Pizzardo, Praefectus. E. Ruffini, Secretarius. 2468. sz. Instructio de fidelibus exhortandis ut missae Sacrificio frequenter ac devote intersint Saepenumero in tot rerum calamitatibus, quibus undique premimur, Ssmmus Dominus Noster Pius Pp. XII populum christianum ubi­que terrarum effusa caritate adhortatus est, ut publicas privatasque preces effundat pro prae­sentibus societatis humanae necessitatibus et praesertim ad populorum pacem conciliandam, Divini Magistri promissiones recolens: „Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis" (Matth. VII, 7; Luc. XI, 9). Hunc quoque in finem idem Ssmmus Domi­nus Noster, Motu proprio Norunt profecto diei 27 Octobris 1940, Eucharistica Sacrificia ubique terrarum offerri iussit, quum nihil magis valeat ,,ad Numinis maiestatem placandam propitian­­damque quam Eucharisticum Sacrificium, quo ipse humani generis Redemptor in omni loco sacrificatur et offertur . . . oblatio munda“. Di­vinum enim Sacrificium quod in Missa peragitur et in quo, docente Tridentina Synodo: „idem ille Christus continetur et incruente immolatur, qui in ara Crucis semel se ipsum cruente obtulit" (sess. XXII. cap. 2), non solum laudis et gratia­rum actionis, sed etiam vere propitiatorium est tam pro vivis quam pro defunctis. Quapropter populi christiani in saeculorum cursu nunquam destiterunt ut tam pro sui ipso­rum necessitatibus quam pro fidelibus in Christo defunctis nondum ad plenum purgatis, a solis ortu usque ad occasum, haec oblatio munda offerretur, eidemque frequenter ac devote inte­ressé consuevissent. At, fide ac pietatis studio languescentibus, omnes norunt sanctissimum hunc morem in dies intermitti, atque fideles complures, divinarum rerum amore posthabito, Missae Sacrificium nec uti oportet colere, nec sicut antea pro suis ne­cessitatibus ac defunctorum suffragiis ut appli­cetur ferventer curare, dum ad alia minus salu­taria haubdaro se convertere non dubitent. Quapropter haec Sacra Congregatio Conci­lii, de speciali Ssmmi Domini Nostri Pii Pp. XII mandato, omnes ubique terrarum Ordinarios ve­hementer hortatur, ut per semetipsos ac per curatores animarum aliosque utriusque cleri sa­cerdotes instanter christifideles edoceant: 1" de Sacrificii Missae natura et excellentia atque de eiusdem finibus ac salutaribus effecti­bus pro mundi vita, et demum de eiusdem riti­bus ac caeremoniis, ut ipsi non passive tantum eidem intersint, sed cum sacerdotibus Sacrum peragentibus unum sint animo et corde, fide et caritate; 2° de gravi, qua tenentur, obligatione MSs­­sam audiendi, quotquot rationis usu compotes sunt, diebus dominicis aliisque festis de prae­cepto (can. 1248 Codicis I. C.), quum agatur de praecipuo actu cultus externi et publici, Deo debiti, quo supremum in nos imperium Dei Crea­toris, Redemptoris et Conservatoris agnoscimus; 3° de Sacrificii Missae vi impetratoria et propitiatoria, qua bene perspecta ac cognita, fi-IX.

Next

/
Oldalképek
Tartalom