Püspöki körlevelek 1937 (Szombathely, 1938)
48 — das conferat, quae autem in ipsis perficienda mandantur, cum omni animi contentione ad effectum adducere satagat. * Excellentissime ac Reverendissime Domine! Propensissima Suae Sanctitatis in Hungáriám benevolentia, qua XXXIV. Eucharisticum Congressum Internationalem diebus 25—29. Maii a. 1938. Budapestini celebrandum esse decreverat: incredibili nos laetitia et consolatione replevit, tum, quia diebus istis hospitio recipiemus Iustitiam, Veritatem et Vitam, Christum aio Eucharisticum, qui multiplicibus certe benedictionibus benedicet nobis, sicut olim propter foederis arcam, -fiuae suam continebat figuram, hospitio receptam, benedixerat Obededom, tum quia eodem anno, quamvis ab Eucharistico Congressu independenter, concelebrabimus et novies saeculare iubileum glorificationis S. Stephani Protoregis et Apostoli nostri, cui Hungária catholicam fidem, culturam Christianam, regnum Marianum ipsamque vitam debet. Superabundantes igitur gaudio laetitiam exultamus quia proximo mense Maio dies sanctificati illucescent nobis. Unde fraterno corde omnes, quotquot sunt, nationes appellamus: Venite in Urbem nostram et nobiscum coniuncti adorate Dominum, ut per Christum Eucharisticum descendat lux magna super terram: Iustitiam dico, Veritatem et Vitam; et sicut olim in Ipsius ingressu conturbabantur cimulacra Aegypti, ita moderna quoque nunc evertantur et prosternantur idola, coram quibus tot milia hominum curvant ima- j ginem Dei: animam suam. Quoniam autem impiorum hominum opera generale ubique terrarum bellum contra Deum, Christi Ecclesiam nostramque sanctam religionem movetur: eidem per hunc Eucharisticum Congressum Internationalem in toto terrarum orbe motio quaedam generalis opponenda videtur adorationis et expiationis Dei, fidelitatis in Ecclesiam Christi nostramque sanctam religionem, ne ceteris quoque nationibus christianis eveniat, quod quibusdam accidisse dolemus, quae videlicet crudeli bello intestino exercentur ac veluti dilacerantur, quia multorum in ipsis civium refriguit caritas, sinistrumque iam odium animos occupat, quod tandem in immane fratricidium degenerat. Nos quidem in Hungária Congressui integrum annum eucharisticum praemittemus, quo perdurante sacris concionibus variisque functionibus eucharisticis, maxime vero frequenti peccatorum confessione et sancta communione fideles ita praeparabuntur, ut in statum gratiae restituti in eove firmati condigne Congressui interessé, vel saltem omnibus catholicis fratribus cum Congressu orantibus associari valeant. Communem vero et veluti generalem totius Ecclesiae christianarumque nationum orationem et expiationem Christus Eucharisticus, qui sub sacris speciebus in ecclesiis catholicis ubique praesens latitat, certe non despiciet. Quae quidem communis oratio et expiatio, quae ad thronum Dei odor bonus ascendet, optatam christianis populis pacem vitamque domesticam simul et civicam principiis catholicis innixam Eucharistia operante revocabunt. Et si Christus cuidam animae merito conquerebatur se esse tamquam regem a proprio regno — peccatorum videlicet cordibus — expulsum suique loco latronem pessimum esse electum, nos cum Ecclesia repetere non cessabimus: Dicite in nationibus, quia Dominus regnavit et regnat in Sanctissima Eucharistia omnesque nationes complectitur vinculo caritatis, quae quodammodo facit Deum descendere de caelo in terram, hominem vero ascendere de terra in caelum. Ad perficiendum igitur et stringendum istud vinculum caritatis humillime rogo Excellentiam Tuam Reverendissimam, ut nostrum Congressum Eucharisticum personali Tua praesentia cohonestare, subditumque Tibi clerum et fidelem populum ad fovendum et in persona concelebrandum excitare digneris Congressum, cuius programma mox ad Excellentiam Tuam perveniet. Quod quidem nos attinet, quibuslibet sive nationalitatis sive rei politicae quaestionibus longe religatis, fraterna Vos necessitudine exspectamus et suscipiemus, ut corda nostra vinculo caritatis catholicaeque, quam aiunt, solidaritatis inter se coniungantur. Deus autem Omnipotens sanos Vos salvosque ducat et reducat! Qui Congressum Eucharisticum eiusque salutares, quos diximus, effectus piis orationibus commendans, cum profundissimae venerationis significatione in Sanctissimae Eucharistiae amore persisto. Excellentiae Tuae Reverendissimae devotissimus in Christo frater t Justinianus Card. Serédi Princeps Primas Hungáriáé, Archiepiscopus Strigoniensis.