Püspöki körlevelek 1936 (Szombathely, 1937)
VI 1196. sz. Decretum. Festum S. Joannis Bosco Conf. ab universa Ecclesia cum officio et missa propria celebrandum decernitur. 1 1197. s/. Dubium circai indulgentias. 1 ] 1 1 1 1 Universo christiano populo summae laetitiae fuit, quod sacro recurrente decimono saeculo a salvifica redemptione, supremos caelitum honores Beato Joanni Bosco Summus Pontifex Pius Papa XI. decreverit. Quo ex tempore non Salesiana Familia tantum sed et quam plurimae dioeceses Eum veluti iuventutis patrem peculiari honore prosecutae sunt. Succrescente vero in dies devotione, ut uberiores sanctitatis fructus in fidelium praesertim iuvenum animis efflorescerent, innumeri sacrorum Antistites Summum Pontificem Pium Papam XI humillimis et instantibus precibus rogaverunt ut ad universam extenderetur Ecclesiam cultus tanti viri, de re catholica optime meriti. Sanctitas porro Sua, referente infrascripto Cardinale S. Rituum Congr. Praefecto, in audientia die 25. martii 1936., vota tot S. R. E. Cardinalium, Arohiepiscoporum et Episcoporum benigne excipiens, Festum S. Joannis Bosco, tamquam confessoris non pontificis, ab universa Ecclesia, sub ritu duplici minori, cum officio et missa die 31 januarii celebrandum decrevit, translato ad diem 28 januarii Festo S. Petri Nolasci, confessoris. — Contrariis non obstantibus quibuscumque. — Datum Romae, ex Secretaria S. Rituum Congr., die 25. Martii 1936. — L. S. — C. Card. Laurenti, Praefectus. — A. Carinci Secretarius. (A szentmise és breviárium szövege később fog megküldetni.) S. Paenitentiariae Apostolicae dubium, quod sequitur, pro opportuna solutione exhibitum fuit: Utrum in regionibus ubi mos est, a Romana Ecclesia probatus, Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum, in Maiore Hebdomada, idorationi christifidelium etiam ultra biduum proponendi, acquiri possint singulis illis diebus indulgentiae per decretum S. Paenitentiariae Ap. diei 20. Maii 1935. concessae. (Vide circ. VII. nr. 1766. a. 1935.) S. Paenitentiaria Apostolica, die 18. Fe-bruarii 1936., re mature perpensa, respondendum censuit: Affirmative. Facta autem de praemissis relatione Ssmo D. N. Pio div. Prov. Pp. XI. ab infrascripto Cardinali Paenitentiario Maiore in audientia die 14 vertentis mensis, idem Ssmus Dominus responsum S. Paenitentiariae benigne approbare et confirmare dignatus est. Datum Romae, ex aedibus S. Paenitentiariae, die 20 Martii 1936. — L. S. — L. Card. Lauri, Paenitentiarius Maior. — S. Luzio Regens. (A. A. S a. 1936. nr. 5.) I. De postulatione in causis servorum Dei. D. Utrum vi c. 2004 § 3, in Urbe fixam habere sedem teneatur dumtaxat postulator in processibus apostolicis an etiam postulator in processibus informativis seu ordinariis. R. Affirmative ad primam partem, negative ad secundam. Datum Romae, e Civitate Vaticana, die 16 Januarii a. 1936. L. S. A. Card. Sincero, Episcopus Praenestinus, Praeses. — I. Bruno, Secretarius. II. De Sacra Communione in nocte Nativitatis Domini. D. An c. 867. § 4, collatus cum c. 821 § 2, ita intelligendus sit ut sacra Communio distribui possit in Missa, quae sive iure sive apostolico induito celebratur media nocte Nativitatis Domini. R. Affirmative, nisi loci Ordinarius iustis de causis in casibus particularibus id prohibuerit ad normam c. 869. Datum Romae, e Civitate Vaticana, die 16 Martii a. 1936. L. S. — I. Card. Serafini, Praefectus. — I. Bruno, Secretarius. (A. A. S. a. 1936. nr. 5.) 1198. sz. Pontificiae Commissionis ad Cod. Can. authentice interpretandos Responsa ad proposita Dubia. A többször ismétlődő templomi betörések kapcsán felhívom a T. Papság figyelmét arra, hogy fokozott módon őrködjenek a1 templom biztonsága felett és az értékes szent edényeket (monstrancia, kelyhek) tartsák a 1199. sz. Templomi betörések elleni biztosítás ajánlatatik.