Püspöki körlevelek 1931 (Szombathely, 1932)

II. 108. Nr. Indulgentiai calechesim tradentibus et suscipien tibus con­cessae. Pius Pp. XI. Ad perpetuam rei memoriam, a— Litteris Nostris Motu proprio datis die ! XXIX mensis Iulii, anno MDCCCCXXIII. ■ Nos apud Sacram Congregationem Concilii peculiare constituimus Officium, quod univer­sam in Ecclesia actionem catechisticam mode­raretur ac proveheret. Nunc autem eiusdem Officii Commissio catechetica, ad religiosam institutionem populi christiani ac praesertim puerorum magis magisque provehendam, enixas Nobis preces adhibet ut spiritualibus Indulgentiarum muneribus eos honestemus, qui christiani catechismo sive tradendo sive discendo operam praestent. Verum Decesso­res Nostri ree. mem. tum Paulus Pp. V. tum Clemens Pp. XII. huiusmodi spiritualia dona iam concessere, quae tunc temporis satis apta videbantur;. at nunc eadem augenda nostrae­­que aetatis necessitatibus congrua reddenda in Domino existimavimus. Abrogatis itaque indulgentiis ab iisdem Romanis Pontificibus hac in re antea concessis, conlato quoque consilio cum dilecto filio Nostro Sanctae Ro­manae Ecclesiae Cardinali Poenitentiario Ma­iore, de omnipotentis Dei misericordia et bea­torum eius Apostolorum Petri ac Pauli aucto­ritate confisi, omnibus et singulis christifideli­­bus, qui per mediam circiter horam et non mi­nus quam per tertiam horae partem doctrinae christianae tradendae vel discendae saltem bis in mense operam dederint, eodemque in men­se bis lucrandam, diebus ad ipsorum arbitrium seligendis, Plenariam Indulgentiam, dummodo vere poenitentes et confessi ac sacra Com­munione refecti aliquam ecclesiam vel publi­cum oratorium visitaverint, ibique ad mentem Nostram seu Romani Pontificis preces effu­derint, misericorditer in Domino concedimus. Praeterea christifidelibus iisdem, quoties per praefatum temporis spatium doctrinae christi­anae sive tradendae sive discendae operam navaverint, Indulgentiam partialem centum dierum, contrito saltem corde acquirendam, largimur. Non obstantibus contrariis quibus­libet. Praesentibus perpetuis futuris tempori­bus valituris. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Martii anno MDCCCCXXX, Pontificatus Nostri nono. — E. Card. Pacelli, a Secretis Status. Cum respontione diei 13 Januarii anni currentis ad II (A. A. S., vol. XXII. pag. 43) per hanc Sacram Poenitentiariam, Officium de Indulgentiis, authentice declaratum fuerit saltem sex Pater, Ave et Gloria, de quibus in decreto diei 10 Julii 1924 sub n. IX (A. A. S., vol. XVI, pag. 347), in visitationibus eccle­siae ad Indulgentiam plenariam Portiunculae nuncupatam toties quoties ut aiunt, lucran­dam necessaria esse ita ut hae ipsae preces in unaquaque visitatione solvi debeant; Ssmus Dominus Noster Pius Papa XI, uniformitatis gratia atque ad omnem hac in re dubitationis rationem auferendam, in audientia infrascrip­­to Card. Poenitentiario Maiori die 4 Iulii 1930 impertita, id de omnibus Indulgentiis plena­riis toties quoties lucrandis, pro quibus alicu­ius ecclesiae visitatio est iniuncta, benigne decernere dignatus est, ita ut in posterum oporteat et sufficiat eiusmodi preces in singu lis visitationibus in omnibus hisce casibus recitare. Datum Romae, ex Sacra Poenitentiaria Apostolica, die 5 Iulii 1930. — L. Card. Lauri. Poenitentiarius Maior. L. t S. I. Teodori, S. P. Secretarius. 109. Nr. Indulgentiae „Toties quo­ties“ cum visitatione ecclesiae coniunctae. Ssmus D. N. Pius div. Prov. Pp. XI, in audientia die 17. Octobris c. a. infrascripto Card. Poenitentiario Maiori impertita, vota sacerdotum in civitate Lauretanea occasione X. Eucharistici conventus nationalis coaduna­torum libentissime excipiens, ad cleri devotio-110. Nr. Officii divini coram Ssmo Sacramento recitatio indulgentia plenaria ditatur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom