Püspöki körlevelek 1927 (Szombathely, 1928)

VIII. 2171. sz. Lisieuxi Szent Teréz ünnepe. Sacra Congregatio Rituum. Urbis et Orbis. Ex quo caelitum honores Sanctae Teresiae a Iesu Infante, Virgini, Apostolién Sedes, suo supremo iudicio, anno millesimo nongentesi­mo vigesimo tertio, tribuendos esse decrevit, magna ergia beatam Virginem ubique invaluit devotio; quae, innumeris benificiis miraculis­que, veluti rosarum imbre, foecundata, in dies magis ac magis mirifice crebrescit. Ea de causa, complures Sacrorum Antistites, imo vel ipsi Romanae Ecclesiae Purpurati Patres magno­pere sibi in votis esse pandiderunt, ut Sanctae Teresiae a Iesu Infante honor et cultus, per Of­ficium et Missam, a Suprema Auctoritate, in toto catholico orbe decernatur; quod postula­tum Summo Pontifici Pio Papae XI suaviter arrisit. Quare ad iuris tramitem et ad normam Decreti 20 Februarii 1926 concinnatum Offi­cium et Missam, prouti in superiori’exemplari prostat, per Eminentissimum Dominum Car­dinalem Sacrae Rituum Congregationi Prae­fectum una cum R. P. D. Sanctae Fidei Promo­­tore generali, diligenter revisum, ab eodem Cardinali subsignata die Sanctissimo Domino fuit exhibitum, simulque oblata supplicatio ut festum S. Teresiae a Iesu Infante,‘Virginis, ad universam extenderetur Ecclesiam. Sanc­titas vero Sua, supradictum Officium cum Missa in omnibus approbare dignata est, man­­davitque ut ab utroque Clero, in universa Ecclesia, die 3 Octobris, sub ritu duplici mi­nori, festum S. Teresiae a Iesu Infante, Virgi­nis, quotannis recolatur: servatis de cetero ru­bricis. Contrariis quibuscumque non obstan­tibus. Die 13 Iulii 1927. f A Card. Vico, Ep. Portuen. et S. Rufinae, S. R. C. Praefectus. L. + S. Angelus Mariani, Secretarius. A S. C. Rituum fenti rendelete alapján Szent Teréz ünnepének officiumát minden egyházmegyei papom részére egy példány­ban, szentmiséjét minden plébánia részére szintén egy példányban megküldöm. Akinek akár az officiumból, akiár a szent­miséből ezenfelül még több példányra van szüksége, azt megrendelheti a Martineum rt. könyvkereskedésében Szombathelyen. A mi­seformulák nagy 4°-ben kaphatók, amelyek kis folio alakhoz is használhatók; a breviárium szövege pedig 18° és 48° alakban. A megren delésnél tanácsos a breviárium nyomtatott felületének méreteit, illetőleg a breviárium nagyságát is megjelölni. Ezzel kapcsolatban a következő változás van a Directoriumban: 2. Oct.......In 2. Vesp. (ant. ad Magn. propr.) comm. seq. et SS. Angel. Custod. Cd. 3. Oct. col. A. Fér. 2. S- Teresiae a Iesu inf. V. dupl. In M. Dilexisti Gl. or. propr. — Vesp. de seq. comm. praec. Cf. 11. Oct. Fér. 3. Off. fer. ut in Directorio. Sed M. convent, de Req. quotid. cum 3 orat, et Seq. M. priv. de Dom. praec. sine Gl. or. 2. A cunctis. 3. Fidelium, (pro deff.) 4. ad lib. Praef. comm. Sacra Congregatio Rituum. Ut ea;< quae in Clementina Instructione atque in Decretis, huius Sacrae Rituum Congregationis iam prae­scripta fuerant circa Missas tempore Oratio-' nis XL Horarum celebrandas, novis Missalis Romani Rubricis omnino respondeant, eadem Sacra Rituum Congregatio, audito specialis Commissionis suffragio, haec declaranda cen­­suit, nimirum. I. Missa votiva solemnis de SSmo Sacra­mento vel pro Pace permittitur iisdem diebus, quibus Missa votiva solemnis pro re gravi et publica simul causa celebrari potest, iuxta no­vas Missalis Romani Rubricas, tit. II, n. 3. Diebus quibus huiusmodi Missa impediatur, in Missa solemni diei currentis sub unica con­clusione cum prima Oratione addatur Com­memoratio de Missa votiva impedita; sed Oratio de Ssmo Sacramento, ob identitatem Mysterii, omittatur in Festis Passionis, Cru­cis, Ssmi Redemptoris, Sacratissimi Cordis Iesu et Pretiosissimi Sanguinis, iuxta Decre­tum n. 3924 ad IV, diei 3 Iulii 1896. II. In eadem Missa votiva solemni de Ssmo Sacramento vel pro Pace, necnon In Missa solemni quae illius Missae votivae im-Nr. 2172. Instructio circa Missas in oratione V horarum celebrandas.

Next

/
Oldalképek
Tartalom