Püspöki körlevelek 1920 (Szombathely, 1921)
24 N. 3943 Dubia quoai rubricas. Sacrorum Rituum Congregationi sequentia dubia, pro opportuna solutione, i proposita fuerunt; nimirum: I. An occurrente Vigilia S. Thomae Ap. in Feria Quatuor Temporum, de qua fit Officium cum respondente Missa, legendum sit Evangelium Vigiliae in fine Missae? II. Si in Festo de quo recitatur Officium cum Missa, etiam Feria et Vigilia vel duae Vigiliae simul occurrant, de quanam legi debeat Evangelium in fine Missae? Et Sacra Rituum Congregatio, audito specialis Commissionis suffragio, re mature perpensa, respondendum censuit: Ad I. Affirmative iuxta Rubricas et Decreta. Ad II. De illa dicitur Evangelium in fine, de qua primo facta est Commemoratio. Quod si hoc Evangelium sit idem de Festo, tunc Evangelium in fine erit de altera quae secundo loco commemoratur, iuxta Decretum n. 3844 Romana 5 februarii ad IX. Atque ita rescripsit et declaravit, die 10 ianuarii 1919. + A. CARD. VICO, Ep, Portuen. et S. Rufinae, S. R C. Praefectus. Alexander Verde, Secretarius. * A Sacra Rituum Congregatione pro opportuna declaratione postulatum fuit: „Quaenam norma sit habenda quoties, infra Hebdomadam I et II post Octa„ vam Paschae, in Communi Apostolorum et Evangelistarum vel Martyrum, Tempore „ Paschali, in II vel III Nocturno recurrant ea Responsoria, quae iam fuerint in primo „ Nocturno recitata, cum Lectionibus de Scriptura occurrente“. Et Sacra eadem Congregatio, audito specialis Commissionis suffragio, omnibus sedulo perpensis, ita rescribendum censuit: „I. Tum in Communi Apostolorum et Evangelistarum, tum in Communi Mar„ tyrum, Tempore Paschali, loco sepiimi Responsorii Ego sum vitis, dicatur Respon„ sorium: Tristitia vestra, quoties in I Nocturno recitatae sint Lectiones de Scriptura „ occurrente cum suis Responsoriis de Tempore, Feria III et VI infra hebdomadam „ I et II post Octavam Paschae. „II. In Communi autem Apostolorum et Evangelistarum, Tempore Paschali, „ loco Responsorii quinti: Virtute magna, dicatur Responsorium: Pretiosa in con„ spéciit Dómini, quoties in I Nocturno Lectiones fuerint de Scriptura occurrente „ cum suis Responsoriis de Tempore, Feria IV et V infra hebdomapam I et II post „ Octavam Paschae. „III. Futuris autem editionibus Breviarii Romani, in Communi Apostolorum et „ Evangelistarum, Tempore Paschali, post Responsorium quintum, inseratur sequens „ Rubrica: “ Feria II et V infra hebdomadam I et II post Octavam Paschae, quoties „ in I Nocturno Lectiones fuerint de Scriptura occurrente cum suis Responsoriis de „ Tempore, loco praecedentis Responsorii de Tempore, dicitur sequens: R. Pretiosa „ in conspéctu Dómini, alleluia, * Mors sonctórum ejus, allelúja. v. Custódit Dó„ minus ómnia ossa eórum, unum ex his non conterétur, * Mors,,“. „Item in Communi Apostolorum et Evangelistarum et in Communi Martyrum, „ Tempore Paschali, post septimum Responsorium inscribatur haec Rubrica:“ Sicubi, „ Feria III et VI infra hebdomadam I et II post Octavam Paschae, quoties in I Noc„ turno Lectiones fuerint de Scriptura occurrente cum suis Responsoriis de Tempore, „ loco praecedentis Responsorii dicitur sequens: R. Tristitia vestra, allelúja, * Con-