Püspöki körlevelek 1919 (Szombathely, 1920)

I. i Benedictus Papa XV. Venerabiles Fratres Salutem et Apostolicam Benedictionem. Quod iam diu orbis terrarum anxie exspectabat, quod Christianae gentes omnes summis precibus implorabant, quod Nos, ut communium dolorum interpres, paterno erga omnes studio instanter quaerebamus, id momento factum cernimus, ut arma tandem conquieverint. Nondum quidem crudelissimo bello finem solemnis pax imposuit, sed tamen pactio illa, qua caedes et vastationes terra mari caeloque intermissae sunt, ianuam aditumpue ad pacem feliciter patefecit. Quae rerum subita commutatio cur eve­nerit multiplices variaeque sane possunt causae afferi: verum si ultima et summa ratio quaeritur, ad Eum demum mens attollatur oportet, cujus nutu moventur omnia, quique sollicita bonorum comprecatione ad misericordian inductus, dat humano generi ut a tam diuturno angore luctuque respiret. Itaque pro tanto beneficio ingentes benignissimo Deo agendae sunt atque habendae grates : gaudemusque ob eam rem in orbe catho­lico crebras et celebres pietatis publicae significationes factas esse. Nunc autem illud est a Dei benignitate impetrandum, ut collatum mundo beneficium ac munus cumulet quodammodo et perficiat. Scilicet propediem in unum convenient qui, populorum man­dato, debent iustam mensuramque pacem orbis terrae componere. Deliberatio iis habenda est talis, quae nec major umquam nec difficilior in ullo hominum consilio habita esse videatur. Nimium quantum igitur divini luminis ope indigent, ut recte possint mandatum exsequi. Quum vero communis salutis hoc vehementer intersit, profecto catholicorum omnium, qui, e sua ipsorum professione, humanae societatis bono et tranquillitati student, officium est »assistricem Domini sapientiam« eisdem delectis viris comprecando conciliare. Hujus officii Nos quotquot sunt catholici homines commonefiant volumus: quare ut e proximo conventu magnum llud Dei donum exsistat, quod est vera pax, christianis justitiae principiis constituta, vos, Venerabiles Fratres, Patri luminum propitiando publicas ad arbitrium vestrum supplicationes in unaquaquae vestrarum dioecesium paroeciae indicere maturabitis. Nostrum vero erit, cum Jesu Christi Regis Pacifici vices, quamquam nullo merito, geramus, pro aposto­liéi muneris vi et auctoritate contendere ut, quae ad tranquillitatem ordinis et con­cordiam toto orbe perpetuandam consulta erunt, ea volentibus animis ubique a nostris excipiantur, inviolateque serventur. Auspicem divinorum munerum ac testem benevolentiae Nostrae, vobis et Clero populoque vestro apostolicam benedictionem amantissime in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die 1 mensis Decembris MDCCCCXVIII, Pontificatus Nostri anno quinto. Benedictus PP. X V. * A szentséges atyának ezen apostoli levelét gyermeki tisztelettel fogadván és közölvén, akként rendelkezem, hogy a béketárgyalások tartama alatt minden plébániai 893. sz. Litterae apo­­stolicae de congressu pacis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom