Püspöki körlevelek 1918 (Szombathely, 1919)
— 60 Nr. 4632. Dubia soluta Codicem tangentia. Regularum et Constitutionum suo esse subiiciendas examini. Hoc omnes et singulae iuris pontificii Religiones, itemque quaevis Societates sine votis publicis, sive virorum sive mulierum, in communi viventium, opportune peragent cum relationem de statu religionis ad Sanctam Sedem transmittent iuxta praescriptum canonis 510. Quapropter interest ut omnes Religiones una cum praedicta relatione quaedam suarum Regularum Constitutionum ve exemplaria ad Hanc Sacram Congregationem mittant. Sacra insuper Congregatio hortatur enixeque rogat Revmos Ordinarios locorum in quibus alicuius Religionis Moderatores supremi et Congregationum mulierum supremae Antistitae commorantur, ut quamprimum de his omnibus illos certiores faciant. Romae, ex Secretaria S. Congregationis, die 26. iunii 1918. I. Card. Tonti, Praefectus. L. f S. f Adulphus, Ep. Canopitan., Secretarius. I. De obligationibus clericorum. (Lib. II, Pars I, Sect. I. Tit. III.) Utrum quoad licentias habendas, de quibus in Decr. Docente Apostolo, 11 nov. 1910, reccurrendum sit ad S. Sedem, an vero ad proprium Ordinarium (Can. 139, § 3.) Resp.: Ad Ordinarium proprium. II. De religionum regimime. (Lib. II, Pars II, Tit. X, Cap. I.) Utrum praescriptum canonis: »superiores minores locales ne constituantur ad tempus ultra triennium, etc.«, applicetur quoque superioribus seu directoribus scholarum, hospitalium, aliorumque piarum domorum (Can. 505). Resp.: Affirmative, si superiores isti seu directores sint simul superiores religiosorum, sub sua potestate habentes alios religiosos, etiam quoad religiosam disciplinam. III. De irregularitatibus aliisque impedimentis. (Lib. Ill, Pars I, Tit. VI, art. II) 1. Utrum ad sensum canonis 897, n. 5, impediti sint qui ad militiam forsan vocabuntur, sed de facto mondum sunt vocati, vel quia aetate impares sunt, vel quia, examine recte peracto, ad tempus inhabiles sunt declarati (Can. 987, n. 5). Et quatenus negative: 2. Utrum praedicti non solum ad primam tonsuram et minores Ordines, sed etiam ad maiores licite promoveri possint, servato tamen, quoadusque hoc bellum perduraverit, Decreto Ut ius certum. Resp.: Ad lm Affirmative. Ád 2m Provisum in primo. IV De matrimonio. (Lib. Ill, Pars I, Tit. VII) 1. Si quis reclamet ius suum ex sponsalibus valide contractis contra par tem inituram matrimonium cum alio, matrimonium eritne suspendendum usque dum