Püspöki körlevelek 1918 (Szombathely, 1919)
$A i'b-Wf// V. Dei providentis arcano consilio locum obtinentes beati Petri Apostolorum Principis, quem Dominus Jesus animarum, suo redemptarum sanguine, Pastorem in terris summum perpetuumque constituit, omnem Nos adhibere vigilantiam el curam ut universae ac singulae non modo conserventur sed accrescant ecclesiae, es quibus compactum et coagmentatum constat unum corpus Christi mysticum, seu Ecclesia Catholica, equidem pro apostoliéi officii conscientia studemus. Cum autem omnes particulares ecclesias paterna caritate complectimur, tum praesertim őrien tales, quippe quae in vetustiore suorum temporum memoria lumina offerant sanctitatis doctrinaeque tam clara, ut eorum splendore etiam nunc, tanto intervallo reliquas Christianorum regiones collustrari videamus, lain vero contemplari sint maerore non possumus quemadmodum ex florentissimis amplissimisque tam tenues ac miserae sint effectae, postquam scilicet lamentabilium series continuatioque causarum maximum orientalium numerum ab Ecclesiae Matris complexu distraxit. Uti nam dilectis ex Oriente tiliis, divino munere, contingat in possessionem pristinae prosperitatis et gloriae aliquando restitui: Nos interea, Nostrarum partium memo res, dabimus diligenter operam ut ecclesiarum orientalium afflictas res, quantum est in Nobis, relevemus. Itaque deliberatum Nobis est pro unitis, qui dicuntur orientalibus propriam Sacram Congregationem instituere, cuius Nosmet ipsi geramus, Nostrique deinceps successores, praefecturam. Quae enim pro negotiis ritus orientalis usque adhuc fuit Pii IX. f. r. decessoris Nostri auctoritate jussuque condita, cum S. Congregationi de Propaganda Fide adiuncta esset, ut huius quasi quaedam accessio posset videri non ignoramus aliquos fuisse non bene erga Apostolieam Sedem animatos, a quibus Romani Pontifices inde arguerentur catholicos Orientales parvi pendere, eosqut Latinis velle subiectos. Huiusmodi criminationes etsi quisquis res ex veritate aesti mat, videt inanes esse, volumus tamen de huius Apostolicae Sedis in Orientales lie nevolentia constare ita ut, dubitare i am liceat nemini. Et nostri quidem Orientales, cum videant Pontificem Maximum suis utilitatibus ipsum prospicere, intelligent profecto non posse Apostolieam Sedem se eis amantiorem ostendere. E ceteris autem libet confidere iam non fore qui Latinos in suspicionem Orientalibus adducant cum vel ex hac re sit manifestum, in latinos, sive graecos, sive slavos, sive Eccle sia Jesu Christi, ut quae non latina sit, non graeca, non slavonica, sed catholica nullum inter eius filios intercedere discrimen, eosque, sive aliarum nationum, omnes apud hanc Apostolieam Sedem eumdem locum obtinere. Quare de aposto icae potestatis plenitudine haec Motu proprio statuimus et sancimus: 1. Sacra Congreg itio de Propaganda Fide pro negotiis ritus orientalis die XXX. mensis Novembris huius anni esse desinat. LNr. 2484. 1 Nova Congregatio pro Ecc^ lesia Orientali l 1 > i J L L i > L > > t > > t