Püspöki körlevelek 1917 (Szombathely, 1918)

— 79 — communi auditorum captui accomodet; quoad vero actionem ac recitationem, eam ob­servet modestiam et gravitatem, quae illi convenit, qui pro Christo legatione fungitur. 28. Caveat item semper ac diligentissime, ne sacram praedicationem in quaes­tum vertat, quaerendo, quae sua sunt, non quae 'Jesu Christi ; ne sit igitur turpis lucri cupidus nec vanae gloriolae lenocinio se capi sinat. Numquam vero ex animo permittat excidere quod, secundum Evangelii et Apos­tolorum doctrinam et Sanctorum exempla, idem Hieronymus Nepotiano suggerebat : Non confundant opera tua sermonem tuum ; ne cum in ecclesia loqueris, tacitus quilibet respondeat: Cur ergo haec quae dicis ipse non facis? — Delicatus magister est qui, pleno ventre, de ieiuniis loquitur . . . Sacerdotis os, mens manusque concordent. CAPUT IV. CUI ET QUOMODO INTERDICENDA PRAEDICATIO. 29. Concionatores, qui praesci iptiones superiori capite editas negligant, si emen­dationis spem praebeant et graviter non offenderint, prima alterave vice ab Episcopo moneantur ac reprehendantur. 30. Si vero emendationem neglexerint, aut graviter cum fidelium scandalo pec­caverint, Episcopus ; ad tramitem Codieis. can. 1340. §§ 2. et 3. a) si agatur de proprio subdito aut de religioso, cui praedicandi facultatem ipse dederit, concessam facultatem, nullo hominum respectu aut ad tempus revocet aut om­nino abroget; b) si autem de sacerdote extradioecesano agatur vel de religioso cui non ipse pagellam impertiverit, praedicationem illi in dioecesi sua interdicat simulque de re mo­neat tam Ordinarium proprium quam eum qui praedicationis pagellam eidem concessit in casibus autem gravioribus ne omiltat ad S. Sedem referre ; c) poterit etiam Episcopus, imo et debebit pro diversitate casuum, concionatore graviter peccante, coeptam praedicationem ipsi interdicere. 31. Interdici pariter praedicatione oportet, saltem ad tempus et pro aliquo loco, quicumque aut pro sua vivendi ratione aut quavis alia de causa, etsi inculpabiliter, publicam bonam existimationem amiserit, ita ut ministerium suum inutile vel damno­sum evaserit. 32 Ordinarii dioeccsani commissionem Hgilantiae pro praedicatione, unusquisque in sua dioecesi, instituent, quae iisdem sacerdotibus componi poterit ac commissio pro examine candidatorum. 33. Quia vero nec Episcopi nec commissio vigilantiae adesse ubique in dioecesi poterunt ; quum agetur de praedicationibus maioris momenti in in locis dissitis. Ordi­narii exigent his desuper a Vicariis Forantis vel parochis informationes peculiares et tu­tas iuxta normas superius traditas. CAPUT V. DE PRAEPARATIONE REMOTA AD MINISTERIUM PRAEDICATIONIS. 34. Ordinarii et Superiores religiosorum sricte obligantur proprios clericos ad sanctam salutaremque praedicationem ab ipsa iuvenili aetate formare studiorum tem­pore, tum ante tum post susceptum sacerdotium. 35. Curabunt igitur ut dicti clerici, dum sacrae theologiae dant operam, de

Next

/
Oldalképek
Tartalom