Püspöki körlevelek 1917 (Szombathely, 1918)

I 'v • ut idonets eligant, id est qui possint officium praedicationis salubriter exsequi. Salubriter, dictum est — notate verbum quo rei continetur norma — non eloquenter, non cum 'plausu audientium, verum cum animarum iructu, ad quem, tamquam finem, divini verbi administratio pertinet. Quod si pressius definiri á Nobis cupitis quos reapse habeatis idoneos, eos dicimus in quibus divinae vocationis argumenta reperietis. Nam quod requiritur ut quis ad sacerdotium admittatur : Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Beo;1) idem opus est ut quis ad praedicandum habilis aptusque iudicetur. Quae quidem vocatio haud difficile deprehenditur. Christus enim, Dominus et Magister Noster, cum in eo esset ut in caelum adscenderet, nequaquam dixit Apostolis ut illico, diversi abeuntes, praedicare inciperent: Sedete, inquit, in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.2) Hoc igitur erit indicio quempiam divinitus ad id muneris vocari, siis virtute ex alto sit indutus. Quod cuiusmodi sit, licet ex iis colligere, venerabiles Fratres, quae in Apostolis, statim ut virtutem desuper acceperint, scimus evenisse. Ubi enim in eos Spiritus Sanctus descendit — ne mirifica, quibus aucti sunt, charismata attin­gamus — ex rudibus infirmisque hominibus docti perfectique evaserunt. Sit igitur sa­cerdos quispiam congruenti tum scientia tum virtute praeditus — modo ei dona na turae suppetant quae necessaria sunt ne tentetur Deus — recte ad praedicationem vo­catus videbitur, neque erit cur ab Episcopo ad hoc munus non possit assumi. Quod ipsum vult Tridenlina Synodus, cum edicit, ne quos Episcopus praedicare sinat qui non sint moribus et doctrina probati.3) Itaque Episcopi est eos, quibus praedicandi mu­nus deferre cogitat, diu multumque experiri ut quae quantaque sit eorum et doctrinae copia et vitae sanctimonia cognoscat. Qui si remisse negligenterque se gesserit, is profecto in re gravissima deliquerit, et in eius caput culpa recidet vel errorum quos imperitus praedicator fuderit, vel offensionis malique exempli quod improbus dederit-Quo autem faciliores in hoc vestras, venerabiles Fratres, reddamus partes, vo­lumus ut qui praedicandi potestatem petunt, non secus ac qui confessiones peccatorum excipiendi, de eorum moribus et eruditione posthac duplex severumque fiat iudicium. Quisquis igitur in alterutro mancus et claudicans repertus sit, nullo rei cuiusquam res­pectu, repellatur ab eiusmodi munere cui non esse eum idoneum constiterit. Postulat id vestra ipsorum dignitas, quorum vices a praedicatoribus geruntur, ut diximus ; flagitat Ecclesiae sanctae utilitas, quandoquidem sal terrae et lux mundi esse-,*) si quis alius, is debet qui in verbi ministerio versatur. His probe consideratis rebus, ultra progredi ad explicandum quem sacrae prae­dicationis et finem et modum esse oporteat, supervacaneum potest videri. Nam si ad eam, quam memoravimus, regulam sacrorum oratorum delectus exigatur, quid est dubii quin, congruis ornati virtutibus, dignam in praedicando et causam sibi proponant et rationem teneant? Sed tamen prodest haec duo illustrare capita, ut eo melius appareat, quare interdum boni praedicatoris forma in nonnullis desideretur. Quid praedicatoribus debeat in suscepto munere exsequendo esse propositum, licet intelligere ex eo quod ii possunt ac debent de se idem, quod Paulus, affirmare : Pro Christo legatione fungimur.5) Si autem legati sunt Christi, illud ipsum velle debent in legatione peragenda quod Christus voluit in danda; immo quod ipse, dum vixit in terris, sibi proposuit. Neque enim Apostoli et praedicatores post Apostolos, alio missi sunt atque Christus: Sicut misut me Pater, et ego mitto vos.6) Scimus autem cuius rei — 71 — l) Hebr. 5, 4. *j Luc. 24, 49. 8) Loc. cit. *) Matth. 5, 13, 14. *) II. Cor. 5, 20. *) Joann. 20, 21.

Next

/
Oldalképek
Tartalom