Püspöki körlevelek 1917 (Szombathely, 1918)

27“ 7zy /7V XIV. AD PATRIARCHAS, PRIMATES, jARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE­HABENTES Nr. 4§92. Litterae Encyclicae de Praedicatione Verbi Divini. HABENTES BENEDICTUS PP. XV. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Humani generis Redemptionem Iesus Christus in ara Crucis moriendo cum con­­summasset, velletque adducere homines ut, suis praeceptis obtemperando, compotes fierent aeternae vitae, non alia usus est via quam suorum voce praeconum qui, quae ad salutem credenda faciendaque essent, hominum universitati denuntiarent. Placuit Deo per stultitiam praedicationis sal dos facere credentes.’) Elegit igitur Apostolos, quibus cum per Spiritum Sanctum dona infudisset tanto muneri consentanea,. Euntes, inquit, in mundum universum praed.icate Evangelium .2) Quae quidem praedicatio faciem orbis terrae renovavit. Nam si fides Christiana mentes hominum a multiplici errore ad veri­tatem, animosque a sordibus vitiorum ad omnium virtutum excellentiam convertit, pro­fecto ipsius praedicationis ope convertit: Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.3) Quapropter, quoniam, Dei nutu, iisdem causis quibus procreatae sunt, res conservantur, patet praedicationem Christianae sapientiae ad continuandum aeternae salutis opus divinitus adhiberi ; et eam in maximis gravissimisque rebus iure ruimerarn in quam propterea curae cogitationesque a Nobis praecipuae conferendae sunt, maxime si aliqua ex parte, a nativa integritate, cum suae efficacitatis detrimento, deficere videatur. Id enimvero est, venerabiles Fratres, quod ad ceteras miserias horum tempo­rum quibus Nos ante alios sollicitamur, accedit. Etenim, si sircumspiciamus quam multi sint qui verbo Dei praedicando dant operam, tanfh occurret copia, quanta fortasse numquam fuit antea. Si autem consideremus, quo loco sint publice ac privatim mores atque instituta popu'orum, crescit in dies,vulgo rerum quae supra naturam sunt, des­picientia et oblivio ; sensim a christianae virtutis severitate disceditur, maioresque ad probrosam ethnicorum vitam quotidie regressus fiunt. Horum quidem malorum variae sunt multiplicesque caudae : nemo tamen nega­verit deplorandum esse quod eis malis a ministris verbi non satis afferatur medicinae. Numquid sermo Dei talis esse desiit, qualis ab Apostdflo dicebatur, vivus et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti Z Vitio certe tribuendum est ministrorum qui non tractant, quemadmodum oportet, hunc gladium, si is non • omnibus locis vim suam exerceat. Neque enim dici potest melioribus, quam nos, temporibus Apostolos usos ») I. Cor. 1, 21. *J Mare. 16, 15. *) Rom. 10, 17.

Next

/
Oldalképek
Tartalom