Püspöki körlevelek 1916 (Szombathely, 1917)

75 — ipsum inveniendum, quae nullum sortitae sunt effectum. In ipsis etiam regestis carcerum requisitum est eius nomen et cognomen, sed incassum. Unde 5. communis exorta est persuasio in iis locis fabrum ferrarium diem supremum obiisse causa alicuius infortunii, quin familiae quidquam patefacere potuerit. Et revera ex adiunctis nulla alia causa tam diuturnae ipsius absentiae rationabiliter assignari potest. 6. Rmus Ordinarius acta processus remittens et amplum reddens testimonium de honestate et veracitate mulieris, suam profert favorabilem opinionem super prae­sumptam viri mortem. Emmi ac Rmmi Patres huius S. Congregationis, in generali conventu habito die 25 februarii nuper elapsi, omnibus mature perpensis, proposito dubio: An oratrici P. N. permitti possit transitus ad alias nuptias in casu, respondendum censuerunt: affirmative, f Aloisius Capotosti, Ep. Thermen., Secretarius. Nexu decreti S. C. de Religiosis ddto 3 Febr. 1913 (cf. circ. XIII. a. 1913. sub Nr.4966. Nr. 2920) »De Monialium et Sororum Confessionibus« sequentia proposita sunt ab Dubia circa Ordinariatu Lincensi dubia : confessiones Monialium et Sororum. Beatissime Pater! Quoad Decretum S. C. de Religiosis, d. d. 3 Febr. 1913 »De Monialium et Sororum Confessionibus«, in hisce regionibus graves exortae sunt controversiae circa sequentia: I. Si quando Moniales aut Sorores extra propriam domum, quavis de causa, versari contigerit, licet iis (ex N. 14 eiusdem Decreti) in qualibet ecclesia vel oratorio, etiam semipublico, confessionem peragere apud quemvis Confessarium pro utroque sexu adprobatum. Porro illud »liceat« ad aliquibus ita intelligitur, ut afficiat ipsum valorem absolutionis, si quando Moniales aut Sorores, non in ecclesia vel oratorio stricte privato confessionem peragunt; alii e contra illud verbum »liceat« solum de prohibitione con­fessionis extra oratorium saltem semipublicum intelligunt, ipsum vero valorem absolu­tionis haud negandum esse putant. II. Cum ex memorata dispositione Decreti certo quoad liceitatem confessionis extra domum propriam requiratur aut ecclesia aut oratorium saltem semipublicum, ulterius dubitatur, num Ordinarius permittere possit, ut Moniales aut Sorores, quae non raro apud nos etiam oratorio semipublico carent, confessionem »intra propriam domum« peragant in cubiculo quodam decenti, in quo exercitia religiosa quotidiana peraguntur et quidem in confessionali crate interposita. Videtur enim requiri, ex Decreto, oratorium saltem semipublicum pro confessione saltem licite peragenda, non solum extra, sed etiam intra propriam domum. III. Ex eodem Decreto, N. 1. Confessarius ordinarius dari debet unicuique reli­giosae »Communitati«, tum Monialium, tum Sororum. Adsunt porro apud nos in multis parochiis duae vel tres et vix quatuor recentiorum Congregationum Sorores, puellarum, educationi, infirmorum necessitatibus aut aliis indigentiis caritatis inservientes. Porro illae Sorores communiter, sed extra clausuram degentes, non habent Sacellum privatum, sed ecclesiam vel aliud oratorium semipublicum frequentant ibidem Missae et ceteris officiis adsistentes, sacramenta, tum poenitentiae, tum Eucharistiae

Next

/
Oldalképek
Tartalom