Püspöki körlevelek 1914 (Szombathely, 1915)

93 — Occidentalis Ecclesiae plenus accessit consensus; perpensis quoque Summorum Pontificum sacrorumque Conciliorum, Tridentini praesertim actis, necnon perpetuo Ecclesiae universalis usu, haesitare liceat, eam non solum inter canonicas, — quod de tide definitum est, verum etiam inter genuinas Apostoli Pauli epistolas cerio recensere? Resp. Negative. Quaer. II. Utrum argumenta, quae desumi solent sive ex nominis Pauli ab­sentia et consueti exordii salutationisque omissione in epistola ad Hebraeos, — sive ex eiusdem linguae graecae puritate, dictionis qc styli elegantia et perfectione, — sive ex modo quo in ea Vetus Testamentum allegatur et ex eo arguitur, — sive ex differentiis quibusdam, quae inter huius ceterarumque Pauli epistolarum doctrinam exsistere praetenduntur, aliquomodo eiusdem Paulinám originem infirmare valeant; an potius perfecta doctrinae ac sententiarum consensio, admonitionum et exhortati­onum similitudo, necnon locutionum ac ipsorum verborum concordia, a nonnullis quoque acatholicis celebrata, quae inter eam et reliqua Apostoli Gentium scripta observantur, eandem Paulinám originem commonstrent atque confirment? Resp. Negative ad primam partem; affirmative ad alteram. Quaer. III. Utrum Paulus Apostolus ita huius epistolae auctor censendus sit, u' necessario affirmari debeat, ipsum eam totam non solum Spiritu Sancto inspi­rante concepisse et expressisse, verum etiam ea forma donasse qua prostat? Resp. Negative, salvo ulteriori Ecclesiae indicio. Die autem 24. junii anni 1914. in audientia infrascripto Rmo Consultori ab Actis concessa, SSmus dominus Noster Pius PP. X. praedicta responsa rata habuit ac publici iuris fieri mandavit. Romae, die 24. jünii 1914. — Laurentius Janssens, (). S. R. Consultor ab Actis. — L. t S“. , . . ... i . . í .-i Ssmus D. N. Pius div. prov. Pp. X. in audientia R. P. D. Adsessori S. Officii impertita, proposito dubio, an toties lucrifieri valeant indulgentiae partiales, quoties iniunctae preces vel opera iterentur, si nulla fiat in ipsarum concessionibus decla­ratio de iis pluries in die vel semel tantum acquirendis; praehabito voto eminen' tissimorum Patrum Cardinalium Inquisitorum generalium, feria IV die IuniU 1914. in ordinaria Congregatione enunciato, benigne respondere dignatus est: „Affir­mative, seu, posse, in casu, eiusmodi partiales Indulgentiae toties acquiri, quoties preces vel pin opera in concessionibus indicata reiterentur“. Contrariis quibuscum­que non obstantibus. D. Card. Ferrata, Secretarius. L. + S J Donatus Archiep. Ephe­­sin., Adsessor. Nr. 5809. De particula­ribus indul­gentiis semel rei pluries in lie lucrandis. Expostulatum est a sacra Rituum Congregatione, utrum lux electrica, quemad­modum vetita est una cum candelis ex cera super altari iuxta declarationem seu decretum n. 4200. diei 22. novembris 1907, ita etiam in gradibus superioribus ipsius altaris vel ante sacras imagines seu statuas super eisdem gradibus et altari positas prohibita sit? Et sacra eadem Congregatio, audito etiam specialis Commissionis voto, rescri­bendum censuit: Affirmative et ad mentem. Nr. 5810. Decretum de luce elec­trica super altari non adhibenda. Mens est: S. R. C. hanc nacta occasionem, cum innotuerit, nonnulis in locis tales abusus invaluisse, ut circa aediculas Sanctorum in pariete super altare positas, i t vel in ipsis altaris gradibus, ubi candelabra collocantur, parvae lampades electri­cae variis distinctae coloribus disponantur — quod profecto minus convenit gravi­tati et dignitati sacrae Liturgiáé propriae et decori Domus Dei, facto verbo cum Sanctissimo, etiam atque etiam Rmos Ordinarios in Domino hortatur, ut pro sua

Next

/
Oldalképek
Tartalom