Püspöki körlevelek 1913 (Szombathely, 1914)

95 — I. De Dominicis et Festis hucusque Dominicis diebus affixis. 1 Dominicae quaevis assignationem perpetuam cuiuslibet Festi excludunt: idcirco Fasta tam universalis Ecclesiae quam alicuius loci propria, quae hucusque Dominicis essignata fuerunt, celebrentur die fixa mensis, quae in Martyrologio inscribuntur, si haec habeatur ; secus prima die qua occurrere potest Dominica in qua hucusque celebrata sunt. Excipiuntur tamen : a) Festum Ssmae Trinitatis, quod Dominicae I. post Pentecosten assignatum manet. b) Festum Ssmi Nominis Iesu, quod ab omnibus celebrabitur in Dominica quae occurrat a die 2. ad 5. Ianuarii, et, si ea non occurrerit vel impedita fuerit ab Officio nobiliori, die 2. eiusdem mensis. c) Solemnitas S. Ioseph, Sponsi B. Mariae Virg., Conf, et Ecclesiae universa­lis Patroni, quae assignabitur Feriae IV. ante Dominicam III. post Pascha occurrenti, et in ea cum sua integra Octava recoletur, redacto ad ritum duplicem II. classis alio Festo S. Ioseph diei 19. Martii. cl) Festum S. Ioachim, fixe celebrandum die 16. Augusti, inde in sequentem diem 17. translato Festo S. Hyacinthi. e) Anniversarium Dedicationis Ecclesiae Cathedralis, quod, seorsim ab Anniver­sario Dedicationis aliarum Ecclesiarum Dioecesis, in tota Dioecesi die ipsa anniversa­ria celebrabitur, si ea innotescat : secus alia die fixa arbitrio Episcopi, audito tamen Capitulo Cathedrali, semel pro semper designanda. f) Anniversarium Dedicationis propriae Ecclesiae, quod pariter si hucusque sua propria die a singulis Dioecesis Eclesiis celebratum est, ipsa die celebrari pergat: si vero in tota Dioecesi vel Instituto unica die recoli consuevit Dedicatio omnium Eccle­siarum Dioeceseos, haec extra Ecclesiam Cathedralem, in Ecclesiis consecratis tantum, non vero in aliis recoli poterit, die ab Ordinario ut supra, designanda, quae tamen alia sit a die Dedicationi Ecclesiae Cathedralis recolendae assignata. Quae item obser­ventur de Anniversario Dedicationis omnium Ecclesiarum alicuius Ordinis seu Congre­gationis, quod hucusque in Dominica celebrari consueverit. g) Festa sanctorum vel Beatorum, quorum mentio non fit in Martyrologio, quae tamen celebranda sunt, iuxta Rubricas, die eorum natali, si agnoscatur, dummodo per Litteras Apostolicas alius dies non fuerit assignatus. h) Festa quae certis Dominicis post Pascha vel post Pentecosten affixa sunt, quae semel ab Ordinario, ut supra, assignata erunt congruentiori Feriae infra Hebdo­madam immediate praecedentem. 2. Ubi Solemnitas externa Festorum quae hucusque alicui Dominicae perpetuo affixa erant, in ipsa Dominica celebratur, de Solemnitate Festi Duplicis I. classis per­mittuntur Missae omnes, praeter Conventualem et Parochialem, semper de Officio diei dicendas; de Solemnitate vero Festi Duplicis II. classis permittitur tantum unica Missa solemnis vel lecta. Excipitur Solemnitas externa Ssmi Rosarii, quae Dominica I. Octo­bris celebrari poterit cum omnibus Missis, praeter Conventualem et Parochialem, de Ssmo Rosario, ut supra dictum est de duplicibus I. classis. Omnes Missae de his Solemnitatibus in Dominica celebratis semper dicantur ut in ipso Festo de quo agitur Solemnitas, addita Oratione de Officio die et aliis omnibus

Next

/
Oldalképek
Tartalom