Püspöki körlevelek 1912 (Szombathely, 1913)

3 Ad VI. Adhibeatur Praefatio quae dicenda foret in Missa de Dominica. Ad VII. Affirmative. Ad VIII. Negative. Ad IX. Affirmative ad primam partem, negative ad secundam. Ad X. Negative. Ad XI. Affirmative ad primam partem, negative ad secundam. Ad XII. Affirmative. Atque ita rescripsit, declaravit et servari mandavit, Die 22 Martii 1912. — Fr. S. Card. Martinéin, Praefectus, f Petrus La Fontaine, Episc. Chaiystien., Secre­­tarius. — L. f S. II. Ad Sacram Rituum Congregationem pro opportuna solutione insequentia dubia delata sunt ; nimirum : I. Utrum Egesta Deiparae et Sanctorum quae sub ritu duplici maiori vel minori in Dominicis agebantur, possint in alia die fine reponi si eadem Egesta mobilia parti­cularia iure vel privilegio translationis et repositionis ornabantur; an potius debeant, sicuti alia Festa mobila, ad instar Simplicis commemorari, nisi potius velint omitti. II. Num Festa mobilia quae sub ritu duplici I vel II classis alicubi celebrantur, ius translationis et repositionis habeant, quamvis nulla de hoc iure mentio in decreto concessionis aliquibus locis facta habeatur ? III. Utrum Festa quae in universa Dioecesi vel in toto Instituto die fixa mensis celebrantur, si in aliqua Dioecesis vel Instituti ecclesia sub ritu duplici minori vel maiori Dominicis diebus fuerint hucusque celebrata, debeant commemorari vel omitti iuxta praescriptiones temporarias; an potius celebrari debeant in die fixa iuxta Kalen­darium Dioecesis vel Ordinis, servato ritu forsan altiori Officii eiusdem pro Dominicis diebus in particulari Ecclesia concessi? IV. Num E'esta mobilia quae in alia per hebdomadam F'eria sub ritu duplici maiori vel minori recoluntur, ut Festa Mysteriorum et Instrumentorum Dominicae Passionis, commemorari generatim debeant iis annis quibus impediuntur, etsi ius translationis et repositionis non habeant ? V. Utrum facultas quae data est per novas rubricas, tit. X. num. 3, Festis a Dominica impeditis ut recoli valeant celebratione omnium Missarum, una excepta, ob votum vel concursum populi, extendi possit ad Festa in perpetuum ad instar Simplicis redacta, vel penitus abolita eo quod Dominicis olim fuerint affixa? VI. An Missae omnes quae permittuntur a rubrica, tit. X, num. 3, celebrari possint etiam si occurrat Festum duplex I aut II classis ? VII. Quum ex nova rubrica, tit. X, num. 2, Missae privatae defunctorum in Quadragesima non liceant nisi prima cuiusque hebdomadae die non impedita ; quaeritur utrum haec prohibitio generalis sit, atque recurrente Festo semiduplici aut Feria, Mis­sas etiam privatas quidem seu lectas, sed de anniversario alicuius defuncti ex proprin­­quorum devotione celebrari postulatas involvat ? VIII. Utrum in Missa de Feria Quadragesimae celebrata, ad normam novae rubricae, tit. X, num. 2, post commemorationem Festi duplicis eadem die recurrentis addi debeat tertio loco oratio A cunctis ; et si negative, utrum sumi possit collecta ex devotione celebrantis addenda ; et si pariter negative, utrum id liceat in Missa feriali, Festo semiduplici recurrente ?

Next

/
Oldalképek
Tartalom