Püspöki körlevelek 1912 (Szombathely, 1913)

V N. 3742. Litterae circa dies festos. « vezetésem alatt tervezett máriaczeüi zarándoklat eszméjét fogadták, éppoly fájdalommal kell jelentenem, hogy erről a tervemről is le kellett mondanom és a zarándoklat ve­zetését a jövő évre halasztanom. SACRA CONGREGATIO CONCILII. Litterae circa dies festos. Plurimis ex locis pervenerunt ad hanc S. Congregationem Concilii supplices libelli, quibus instantissime postulatur ut omnes aut nonnulli dies festi de numero festi­vitatum sub praecepto per litteras Apostolicas diei 2 iulii ign expuncti, in pristinum restituantur, tum ad satisfaciendum pietati fidelium id enixe expetentium, tum ob alias peculiares cuiusque loci rationes. Potissimum vero supplicatum fuit ut festum Ssmi Corporis Christi celebrari possit cum solemni processione et pompa, ut antea, feria V post Dominicam Ssmae Trinitatis, eam praesertim ob causam quod huiusmodi proces­sionis defectum non sine animi moerore et spirituali iactura pati videantur populi, qui eam diem specialiter solemnem habere et miro splendore celebrare consueverunt. Porro, Ssmus Dnus N. Pius PP. X, Cui relatio de praemissis facta fuit ab infrascripto Cardinali huius S. Congregationis Praefecto, plane cupiens ne, ex praepo­­stare aut non recta interpretatione praedictarum litterarum, fidelium pietas ac debitus Deo cultus imminuantur; volens imo ut, quoad fieri possit, augeantur, haec quae sequuntur declarari, praecipi atque indulged mandavit : 1. Quum, perpensis temporum rerumque novarum adiunctis, Summus Pontifex nonnullos dies ‘expunxit e numero festivitatum sub praecepto, quemadmodum non semel a Suis Decessoribus factum fuit, minime sane intellexit ut eorum dierum festi­vitas omnino supprimeretur : vult immo Sanctitas Sua ut iidem dies in sacris templis celebrentur non minori quam antea, solemnitate, et, si fieri potest, eadem populi fre­quentia. Ea vero fuit et est Sanctitatis Suae mens, ut relaxata maneat tantummodo sanctio qua fideles tenebantur iis diebus audire Sacrum et abstinere ab operibus servi­libus ; idque potissimum ad evitandas frequenentioris praecepti transgressiones et ne forte contingeret ut, dum a multis Deus honorificatur, ab aliis non sine gravi anima­rum detrimento offenderetur. Praecipit itaque Eadem Sanctitas Sua omnibus et singulis animarum curam gerentibus ut ipsi, dum haec commissis sibi gregibus significant, ne cessent eos hortari vehementer ut, iis etiam diebus, pergant suam in Deum pietatem et in Sanctos venerationem, quantum maxime poterunt, testari, praesertim per frequen­tiam in ecclesiis ad audienda sacra aliaque pia exercitia peragenda. 2. Quo autem Christifideles magis excitentur ad supradictos dies festos pie sancteque excolendos, vigore praesentium litterarum, conceditur omnibus locorum Ordi­nariis ampla facultas dispensandi cum suis subditis super lege ieiunii et abstinentiae, quoties dies abstinentiae vel ieiunio consecratus incidat in festum quod, licet praecepto non subiectum, cum debita populi frequentia devote celebratur. 3. Item, per praesentes litteras conceditur ut festum Ssmi Corporis Christi, ubi Sacrorum Antistites ita in Domino expedire censuerint, etsi praecepto non obstrictum, celebrari possit cum solemni processione et pompa, prout antea, feria V post Domi­nicam Ssmae Trinitatis; contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae ex Secretaria Sacrae Congregationis Concilii, die 3 maii igi2. C. Card. Gennari, Praefectus. L. f S. O. Giorgi, Secretarius. — 2 —

Next

/
Oldalképek
Tartalom