Püspöki körlevelek 1911 (Szombathely, 1912)
2 Nr. 2558, De iuramentc praestando ante sacram ordinationem. Nr. 2559 Libri prohibiti. Re in plenario conventu Supremae Sacrae Congregationes Sancti Officii habito feria IV. die 15. labentis mensis mature perpensa, Emi ac Rmi DD. Cardinales Inquisitores Generales respondendum decreverunt: Recurrendum esse in singulis casibus. Die vero sequenti SSmus D. N. D. Pius divina providentia PP. X, in solita audientia R. P. D. Adsessori hujus ejusdem Supremaa Sacrae Congregationis impertita, relatam Sibi Emorum Patrum resolutionem adprobare et confirmare dignatus est. Datum Romae, ex Aedibus S. Officii, die 31. Martii 1911. Aloisius Castellano, S. R. et U. I. Notarius. S. Congregatio Consistorialis. Dubia. De studiorum cursu perficiendo et iura* mento praestando ante sacram ordinationem. Propositis dubiis quae sepnuntur, scilicet: l.° utrum ad effectum sacrae ordinationis studiorum anni expleti dici possint ad festum Pentecostes seu SSmae Trinitatis; 2.° utrum iurainentum praestandum ante susceptionem ss. ordinum, a Motu proprio „Sacrorum Antistitum“ 1 septembris 1910 praescriptum, emittendum sit ante singulos ss. ordines, vel solummodo ante s. subdiaconatum : haec S. Congregatio, die 24 martii 1911, respondit: Ad lum Negative; sed requiri ut expleatur cursus scholasticus novem mensium cum examine finali feliciter emenso. Ad 2um Sufficere ut praestetur ante ineundum sacrum subdiaconatus ordinem, salvo Ordinarii iure illud denuo exigendi ante collationem singulorum ss. ordinum si ex qualibet causa necessarium vel utile ducat. C. Card. De Lai, Secretarius. Scipio Teeclii, ^dsessor. S. Congregatio indicis. Decretum. Feria II, die 8 Maii 1911. Sacra Congregatio Emorum ac Rmorum S. R. E. Cardinalium a SSmo Domino nostro Pio PP. X. Sanctaque Sede Apostolica Indici librorum pravae doctrinae, eorumque proscriptioni, expurgationi ac permissioni in universa Christiana republica praepositorum et delegatorum, habita in palatio Apostolico Vaticano die 8 Maii 1911, damnavit et damnat, proscripsit proscribitpue, atque in Indicem librorum prohibitorum referri mandavit et mandat quae sequuntur opera : Gabriele D’ Annunzio, Omnes fabulae amatoriae (Romanzi e Novelle). — Omnia opera dramatiea. — Prose scelte. Milano. P. A. S. Catechismo di storia sacra. Cremona 1910. Antonio Fogazzaro, Leila, Romanzo. Milano 1911. Ioannes Conrad Zenner, Oie Psalmen nach dem Urtext. Ergänzt und herausgegeben von Hermann Wiesmann. 1. Teil. Uebersetzung und Erklärung. Münster 1906. Malachia Ormanian, L'Eglise Arménienne: son histoire, sa doctrine, son régime, sa discipline, sa liturgie, son présent. Paris 1910. Itaque nemo cuiuscumque gradus et conditionis praedicta opera damnata atque proscripta, quocumque loco et quocumque idiomate, aut in posterum edere, aut edita legere vel retinere audeat, sub poenis in Indice librorum vetitorum indictis. Ioseph Turmel et Petrus Batiffol decreto S. Congregationis, edito die 2 Ianuarii 1911, quo quidam libri ab eis conscripti notati et in Indicem librorum prohibitorum inserti sunt, laudabiliter se subiecerunt. Etiam auctor anonymus libri inscripti La