Püspöki körlevelek 1911 (Szombathely, 1912)
* t. Aki •£ A L Dilecte Fili Noster ac Venerabiles Fratres, Salutem et Apostolicam Benedictionem. — Moerentibus Nobis nec tuae, Dilecte Fili Noster, neque ceterorum Hungáriáé Antistitum defuerant optatissima pietatis officia. Occasione siquidem usi congregationis quam paucis abhinc diebus habuistis Budapestini, ad communia Ecclesiarum vobis concreditarum tractanda negotia, unis animis, uti litterae testantur quas tunc temporis ad Nos dedisti, verba illa sollemniter improbastis quibus non ante multum tempus, heic Romae, tam gravium catholico nomini imposita est injuriarum moles, tam acerbus Nobis dolor inustus. Amavimus amorem hunc vestrum, eoque relevati, parem vobis pollicemur paternae caritatis vicem. Vota interim facimus ut quae in nuntiata congregatione cepistis consilia, Ecclesiarum vestrarum rationibus plane accomodata, sint laetabilium fructuum copia uberrima, navitate vestra, futura. Id conciliet Apostolica Benedictio quam, coelestium auspicem munerum, vobis omnibus, Dilecte Fili Noster ac Venerabiles Fratres, et cujusque vestrum Clero populoque, peramanter impertimus. — Datum Romae apud S. Petrum die XXIII. Novembris MCMX, Pontificatus Nostri annno octavo. Pius PP. X. Nr. 1846 Literae Apo stolicae ad An tistites Hun , gariae. Múlt évi november hó 18-án a S. Congregatio Consistorialis a következő dekrétumot tette közzé : Docente Apostolo Paulo, nemo militans I)eo implicat se negotiis saecularibus (IITim., II., 4), constans Ecclesiae disciplina et sacra lex haec semper est habita, ne clerici profana negotia gerenda susciperent, nisi m quibusdam peculiaribus et extraordinariis adiunctis et ex legitima venia. »Cum enim a saeculi rebus in altiorem sublat1 locum conspiciantur«, ut habet SS. Tridentinum Concilium Sess. XXII, cap. I. de ref.' oportet ut diligentissime servent inter alia, quae »de saecularibus negotiis fugiendis copiose et salubriter sancita fuerunt«. Dum vero nostris diebus quamplurima, Deo favente, in Christiana republica instituta sint opera in temporale fidelium auxilium, in primisque arcae nummariae, mensae argentariae, rurales, parsimoniales, haec quidem opera magnopere probanda sunt clero, ab eoque fovenda ; non ita tamen ut ipsum a suae conditionis ac dignitatis officiis abducant, terrenis negotiationibus implicent, sollicitudinibus, studiis, periculis quae bis rebus semper inhaerent obnoxium faciant. Quapropter SSmus Dominus Noster Pius PP. X. dum hortatur quidem praecipitque, ut elerus in hisce institutis condendis, tuendis augendisque operam et consilium impendat, praesenti decreto prohibet omnino ne sacri ordinis viri, sive saeculares, sive regulares, munia illa exercenda suscipiant retineantve suscepta, quae administrationis curas, obligationes, in se recepta pericula secumferant, qualia sunt officia praesi-1847. sz. De vetita clericis temporali administration e. IY.