Püspöki körlevelek 1910 (Szombathely, 1911)

13 — et virtutis.1 Iidem contra freti persuasibilibus humanae sapientiae verbis, vix aut ne vix quidem animum ad divina eloquia intendunt et ad Scripturas Sanctas, quae sacrae prae­dicationi potiores uberioresque recludunt latices, uti diserte docebat nuper Sanctissimus Dominus Leo XIII. hisce verbis gravissimis : »Haec propria et singularis Scripturarum virtus, a divino afflatu Spiritus Sancti profecta, ea est quae oratori sacro auctoritatem addit, apostolicam praebet dicendi libertatem, nervosam victricemque tribuit eloquentiam. Quisquis enim divini verbi spiritum et robur eloquendo refert, ille non loquitur in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa.1 2 Quamobrem ii dicendi sunt praepostere improvideque facere, qui ita conciones de religione habent et praecepta divina enunciant, nihil ut fere afferunt nisi humanae scientiae et prudentiae verba, suis magis argumentis quam divinis innixi. Istorum scilicet orationem, quantumvis nitentem luminibus, languescere et frigere necesse est, utpote quae igne careat sermonis Dei, eandemque longe abesse ab illa, qua divinus sermo pollet virtute: Vivus est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus.3 Quamquam hoc etiam prudentioribus assen­­tiendum est, inesse in sacris Litteris mire variam et uberem magnisque dignam rebus eloquentiam ; id quod Augustinus pervidit diserteque arguit,4 atque res ipsa confirmat praestantissimorum in oratoribus sacris, qui nomen suum assiduae Bibliorum consue­tudini piaeque meditationi se praecipue debere, grati Deo, affirmarunt.«5 »En igitur eloquentiae sacrae fons facile princeps, Biblia. Sed qui ad nova exempla componuntur praecones, dicendi copiam non e fonte hauriunt aquae vivae, sed abusu haud sane ferendo, se ad humanae sapientiae cisternas dissipatas convertunt, et seposita doctrina divinitus inspirata, vel Ecclesiae Patrum et Conciliorum, toti sunt in profanorum recentiorumque atque adeo viventium scriptorum nominibus sententiisque proferendis : quae sane sententiae saepe interpretationibus ansam praebent, aut ambi­guis aut valde periculosis. — »Alterum offensionis caput iniiciunt qui ita de rebus religionis disserunt, quasi omnia caducae huius vitae emolumentis commodisque me­tiantur, futurae ac sempiternae pene obliti, qui fructus quidem a Christiana religione illatos hominum societati praeclare persequuntur, officia vero ab iisdem servanda dis­simulant ; Christi Servatoris unam efferunt caritatem ; iustitiam silent. Inde istius praedicationis exiguus fructus, qua audita profanus homo persuasionem secumfert, etiam non mutatis moribus se fore Christianum, dum dicat: Credo in Christum Iesum6«. — Verum, quid ipsorum interest fructus colligere ? Non id sane propositum habent, sed illud maxime, ut auditorum prurientes auribus iisdem assententur ; dumque templa referta videant, vacuos animos remanere patiuntur. Hac nempe de causa mentionem iniiciunt nullam de peccato, de novissimis, aliisque maximi momenti rebus, sed in eo toti sunt ut verba placentia effundant, tribunicia magis et profana eloquentia quam apostolica et sacra, ut clamores plaususque aucupentur ; contra quos ita Hieronymus : Docente in Ecclesia te non clamor populi, sed gemitus suscitetur : auditorum lacrimae laudes tuae sint7. Quo fit ut istorum conciones, quum in sacris aedibus tum extra, 1 I. Cor. II. 4. 2 I. Thess. I. 5. 3 Hebr. IV. 12. 4 De Doctr. Christ. IV. 6, 7. 6 Litt, encycl. De Studiis Scrip. Sacr., XVIII. nov. MDCCCXCIII. 6 Card. BAUSA, Archiep. Florentin., ad iuuiorem clerum, 1892. 7 Ad Napotian.

Next

/
Oldalképek
Tartalom