Püspöki körlevelek 1910 (Szombathely, 1911)

5 — ornatur, nihil valere prorsus nec unquam posse afferi ad privatas eiusdem opiniones firmandas. His universe dictis, nominatim servari diligentius praecipimus, quae articulo XLII. Constitutionis Officiorum in haec verba edicuntur : Viri e clero saeculari prohibentur quominus, absque praevia Ordinariorum venia, diaria vel folia periodica moderanda suscipiant. Qua si qui venia perniciose utantur, ea, moniti primum, priventur. Ad sacerdotes quod attinet, qui correspondentium vel collaboratorum nomine vulgo veniunt, quoniam frequentius evenit eos in ephemeridibus vel commentariis scripta edere moder­­nismi labe infecta; videant Episcopi ne quid hi, contra quam siverint, moliantur, datamque potestatem, si oportet retractent. Idipsum ut religiosorum moderatores praestent gravissime admonemus : qui si negligentius agant, Ordinarii auctoritate Pontificis Maximi provideant. — Ephemerides et commentaria, quae a catholicis scribuntur, quoad fieri possit, censorem designatum habeant. Huius officium erit folia singula vel libellos, postquam sint edita, integre attenteque perlegere : si quid dictum periculose fuerit, id in sequenti folio vel libello corrigendum iniungat. Eadem porro Episcopis facultas esto, etsi censor forte faverit. V. Congressus publicosque coetus iam supra memoravimus, utpote in quibus suas modernistáé opiniones tueri palam ac propagare student. — Sacerdotum conven­tus Episcopi in posterum haberi ne siverint, nisi rarissime. Quod si siverint, ea tantum lege sinent, ut nulla fiat rerum tractatio quae ad Episcopos Sedemve Apostolicam pertinent; ut nihil proponatur vel postuletur, quod sacrae potestatis occupationem inferat ; ut quidquid modernismum sápit quidquid presbyterianismum vel laicismum, de eo pe­nitus sermo conticescat. — Coetibus eiusmodi, quos singulatim, scripto, aptaque tempestate permitti oportet, nullus ex alia diocesi sacerdos intersit, nisi litteris sui Episcopi commendatis. — Omnibus autem sacerdotibus animo ne excidant, quae Leo XIII. gravissime commendavit : Sancta sit apud sacerdotes Antistitum suorum aucto­ritas : pro certo habeant sacerdotale munus nisi sub magisterio Episcoporum exerceatur, neque sanctum, nec satis utile, neque honestum futurum.1 VI. Sed enim, Venerabiles Fratres, quid iussa a Nobis praeceptionesque dari, si non haec rite constanterque serventur ? Id ut feliciter pro votis cedat, visum est ad universas dioeceses proferre, quod Umbrorum Episcopi,1 2 ante annos plures, pro suis prudentissime decreverunt. Ad errores, sic illi, iam diffusos expellendos atque ad im­pediendum quominus ulterius divulgentur, aut adhuc extent impietatis magistri per quos perniciosi perpetuentur effectus, qui ex illa divulgatione manarunt ; sacer Conventus, sancti Caroli Borromaei vestigiis inhaerens, institui in unaquaque dioecesi decernit probatorum utriusque cleri consilium, cuius sit pervigilare an et quibus artibus novi errores serpant aut disseminentur atque Episcopum de hisce docere, ut collatis consiliis remedia capiat, quibus id mali ipso suo initio extingui possit, ne ad animarum perni­ciem magis magisque diffundatur, quod peius est in dies confirmetur et crescat. — Tale igitur consilium, quod a vigilantia dici placet, in singulis dioecesibus institui quamprimum decernimus. Viri, qui in illud adsciscantur, eo fere modo cooptabuntur, quo supra de censoribus statuimus. Altero quoque mense statoque die cum Episcopo convenient : quae tractarint decreverint, ea arcani lege custodiunto. Officii munere haec 1 Litt. Encycl. »Nobilissima«, VIII. febr. MDCCCLXXXIV. 2 Act. Consess. Epp. Umbriae, MDCCCXLIX., tit. art. 6.

Next

/
Oldalképek
Tartalom