Püspöki körlevelek 1910 (Szombathely, 1911)

XIV. Sacrorum antistitum neminem latere arbitramur, vaferrimum hominum genus, modernistas, persona quam induerant illis detracta per encyclicas Litteras Pascendi dominici gregis1, consilia pacis in Ecclesia turbandae non abiecisse. Haud enim inter­miserunt novos aucupari et in clandestinum foedus ascire socios, cum iisque in Chri­stianae reipublicae venas opinionum suarum virus inserere, editis libris commentari­isque supresso aut mentito scriptorum nomine. Haec audaciae maturitas, per quam tantus Nobis inustus est dolor, si perlectis iterum memoratis Litteris Nostris, consideretur atten­tius, facile apparebit, eius moris homines haud alios esse quam quos ibi descripsimus, adversarios eo magis timendos, quo propiores; ministerio suo abutentes ut venenatam hamis escam imponant ad intercipiendos incautos, doctrinae speciem circumferentes, in qua errorum omnium summa continetur. Hac lue diffluente per agri Domini p^tem, unde laetiores essent exspectandi fructus, quum omnium Antistitum est in catholicae fidei defensione laborare, summaque diligentia cavere, ne integritas divini depositi quidquam detrimenti capiat, tum ad Nos maxime pertinet Christi Servatoris imperata facere, qui Petro, cuius principatum, licet indigni, obtinemus, dixit: Confirma fratres tuos. Hac nempe de causa, hoc est, ut in praesenti dimicatione subeunda confirmentur bonorum animi, opportunum duximus memorati Nostri documenti sententias et praescripta referre hisce verbis erpressa : »Vos oramus et obsecramus, ne in re tam gravi vigilantiam, diligentiam, forti­tudinem vestram desiderari vel minimum patiamini. Quod vero a vobis petimus et expe­­ctamus, idipsum et petimus aeque et expectamus a ceteris animarum pastoribus, ab educatoribus et magistris sacrae iuventutis, imprimis autem a summis religiosarum familiarum magistris. I. Ad studia quod attinet, volumus probeque mandamus ut philosophia schola­stica studiorum sacrorum fundamentum ponatur. — Utique, si quid a doctoribus scho­lasticis vel nimia subtilitate quaesitum, vel parum considerate traditum ; si quid cum exploratis posterioris aevi doctrinis minus cohaerens, vel denique quoquo modo non probabile; id nullo pacto in animo est aetati nostrae ad imitandum proponi.2 Quod rei caput est, philosophiam scholasticam quum sequendam praescribimus, eam praecique intelligimus, quae a sancto Thoma Aquinate est tradita: de qua quidquid a Decessore Nostro sancitum est, id omne vigere volumus, et qua sit opus instauramus et confir-1 Dat. d. VIII. Septemfcr. MCMVII. a LEO XIII., Encycl. »Aeterni Patris.« Nr. 5438. Motu proprio, quo quaedam statuuntur le­ges ad moder nismi pericu­lum propul­sandum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom