Püspöki körlevelek 1910 (Szombathely, 1911)

— 5 — Can. 13. § i. Si parochus invitationi sibi factae assentiri et paroecia se abdicare sta­tuat, renunciationem edere potest etiam sub conditione, dummodo haec ab Ordinario legitime acceptari possit et acceptetur. § 2. Fas autem parocho renuncianti est loco causae ab Ordinario invocatae aliam ad renunciandum allegare sibi minus molestam vel gravem, dummodo vera et honesta sit, e. g. ut obsequatur Ordinarii desideriis. § 3. Renunciatione sequuta et ab Ordinario acceptata Ordinarius beneficium vel officium vacans ex renunciatione declaret. V. — De amotionis decreto. Can. 14. § i. Si parochus intra utile tempus nec renunciationem emittat, nec dilationem postulet, nec causas ad amotionem invocatas oppugnet, Ordinarius, postquam con­stiterit invitationem ad renunciandum rite factam, parocho innotuisse, neque ipsum quominus respondeat legitime impeditum fuisse, procedat ad amotionis decretum, ser­vatis regulis quae in sepuentibus canonibus statuuntur. § 2. Si vero non constet de superius indicatis duobus adiunctis, Ordinarius opportune provideat, aut iterans parocho invitationem ad renunciandum, aut eidem prorogans tempus utile ad respondendum. Can. 15. § i. Si parochus oppugnare velit causas ad amotionem decernendam invoca­tas, debet intra utile tempus scripto deducere iura sua, allegationibus ad hoc unum directis, ut causam ob quam renunciatio petitur impugnet et evertat. § 2. Potest etiam ad aliquod factum vel assertum quod sua intersit compro­bandum, duos vel tres testes proponere, et ut examinentur postulare. § 3. Ordinarii tamen est cum examinatorum consensu eos vel aliquot ipsorum, si idonei sint et eorum examen necessarium videatur, admittere et excutere ; vel etiam, si causa amotionis liqueat et testium examen inutile et ad moras nectendas petitum appareat, excludere. § 4. Quod si, allegationibus exhibitis, dubium exoriatur quod diluere oporteat ut tuto procedi liceat, Ordinarii erit cum examinatorum consilio, etiam parocho non postulante, testes qui necessarii videantur inducere, et parochum ipsum, si opus sit, interrogare. Can. 16. § i. In examine testium sive ex officio sive rogante parocho inductorum, ea dumtaxat serventur quae necessaria sint ad veritatem in tuto ponendam, quolibet iudiciali apparatu et reprobationibus testium exclusis. § 2. Eadem regula in interrogatione parochi, si locum habeat, servetur. Can. 17. § i. Si parochus intersit et documenta ac nomina testium ipsi patefiant, ipsi­­usmet erit, si possit ac velit, contra ea quae afferuntur excipere. § 2. Quando vero parochus iuxta can. 9. invitari nequeat ad iura sua dedu­cenda, aut quando iuxta can. 11 testium nomina et aliqua documenta ei manifestari nequeant, ipse Ordinarius curas et industrias omnes adhibeat, (seu diligentias, ut vulgo dicitur, peragat) ut de documentorum valore et de testium fide iustum iudicium fieri possit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom