Püspöki körlevelek 1910 (Szombathely, 1911)

Quam singulari Christus amore parvulos in terris fuerit prosequutus, Evangelii paginae plane testantur. Cum ipsis enim versari in deliciis habuit; ipsis manus impo­nere consuevit; ipsos complecti, ipsis benedicere. Idem indigne tulit repelli eos a disci­pulis, quos gravibus his dictis reprehendit: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohi­bueritis eos; talium est enim regnum Dei.1 Quanti vero eorundem innocentiam animique candorem faceret, satis ostendit quum, advocato pravulo, discipulis ait: Arnen dico vobis, nisi efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno coelorum. — Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.2 Haec memorans catholica Ecclesia, vel a sui primordiis, admovere Christo parvulos curavit per eucharisticam Communionem, quarr iisdem subministrare solita est etiam lactentibus. Id, ut in omnibus fere antiquis libris ritualibus ad usque saeculum XIII praescriptum est. in baptizando' fiebat, eaque consuetudo alicubi diutius obtinuit; apud Graecos et Orientales adhuc perseverat. Ad sumraovendum autem periculum, ne lactentes praesertim panem consecratum eiicerent, ab initio mos invaluit Eucharistiam iisdem sub vini tantum specie ministrandi. Neque in baptismate solum, sed subinde saepius divino epulo reficiebantur infantes. Nam et ecclesiarum quarundam consuetudo fuit Eucharistiam praebendi puerulis continuo post clerum, et alibi post adultorum Communionem residua fragmenta iisdem tradendi. Mos hic deinde in Ecclesia latina obsolevit, nec sacrae mensae participes fieri coeperunt infantes, nisi illucescentis rationis usum aliquem haberent et Augusti Sacra­menti notitiam quandam. Quae nova disciplina, ab aliquot Synodis particularibus iam recepta, solemni sanctione firmata est oecumenici Concilii Lateranensis IV,-anno MCCXV, promulgato celebri canone XXI, quo fidelibus, postquam aetatem rationis attigerint, sacramentalis Confessio praescribitur et Sacra Communio, hisce verbis: »Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua solus peccata con­fiteatur fideliter, saltem semel in anno proprio sacerdoti, et iniunctam sibi poenitentiam studeat pro viribus adimplere, suscipiens reverenter ad minus in Pascha Eucharistiae sacramentum, nisi forte de consilio proprii sacerdotis ob aliquam rationabilem causam ad tempus ab eius perceptione duxerit abstinendum.« Consilium Tridentinum,3 nullo pacto reprobans antiquam disciplinam ministrandae 1 Marc. X. i3. 14. 16. 2 Matth. XVIII. 3. 4. 5. 3 Sess. XIII, de Eucharistia, c, 8, can. 9. 4652. SZ. Decretum de aetate ad­mittendorum ad Primam Communio­nem Eucha­risticam. XL

Next

/
Oldalképek
Tartalom