Püspöki körlevelek 1909 (Szombathely, 1910)
— 6 — 2164. sz. Susceptio laicorum extradioecesanorum in Semirarium aequivalet excardinationi et incardinationi. In conferentiis Episcoporum Hungáriáé die 18. Aprilis anni 1907. habitis commissum fuit Suae Eminentiae, Principi-Primati, Archiepiscopo Strigoniensi, ut difficultates, quae ex praescriptionibus decreti S. Congr. Concilii die 24. Novembris anni 1906. de excardinatione et incardinatione laicorum editis circa sacras ordinationes in Hungária emerserunt, Apostolicae Sedi explanaret. Ad humillimum Eiusdem libellum suplicem hac in causa Apostolicae Sedi substratum S. Congr. Concilii approbante Ssmo Dmino Nostro die 18. Junii 1907. hocce rescriptum dedit: Emme ac Bme I)ne mi Obsme! Litteris mense Aprili ad Ssmum Dnum Nostrum directis Eminentia Vestra Rma nomine Episcoporum Hungáriáé exponebat ab immemorabili tempore istic mos invaluisse ut sive natos sive domiciliatos in alia Hungáriáé dioecesi quivis Episcopus possit in alumnorum suorum numerum recipere, et non impetrata proprii Episcopi facultate, nec postulatis litteris testimonialibus etiam ordinare quia laici, per ipsam receptionem in Seminarium alicuius Episcopi non proprii, incardinari praesumebantur in nova dioecesi. Cum vero haec rerum conditio turbari videretur ex recenti decreto S. Congregationis Concilii 24. Nov. 1906. — de excardinatione et s. ordinatione, — Em. Vestra poscebat ut consuetudinem in Hungária ab immemorabili tempore introductam incardinandi nempe laicos alienarum dioecesum per ipsam susceptionem in Seminarium alicuius dioecesis sine dimissione et excardinatione in scriptis et sine litteris testimonialibus Episcopi originis et domicilii, non obstantibus recentioris decreti S. Congregationis Concilii dispositionibus, permittere, aut tanquam privilegium apostolicum dioecesibus Hungáriáé concedere dignaretur. Qua postulatione de mandato Ssmi Dni Nostri penes S. Congregationem Concilii rite discussa, visum est consuetudinem, de qua agitur, non modo adversari nuperrimo decreto de incardinatione, sed vel ipsi legi de ordinatione extradioecesanorum. Huius enim consuetudinis vi extradioecesanus ex ipsa sua receptione in aliquod Seminarium proprius fieri dicitur Episcopi recipientis, et ab ipso ordinari non impetrata venia nec postulatis litteris testimonialibus proprii Episcopi originis vel domicilii. Iamvero haec agendi ratio contraria est antiquissimis canonibus Ecclesiae. Tridentini Concilii dispositionibus, bullae Speculatores ac constitutioni Apostolicae sedis, ubi imo suspensione per annum ab ordinum administratione plectitur Episcopus ordinans vel etiam subditum proprium, qui alibi tanto tempore moratus sit ut canonicum impedimentum ibi contrahere potuerit, absque Ordinarii eius loci litteris testimonalibus. Evidens autem est hanc regulam de testimonialibus requirendis non sine causa a sacris canonibus esse statutam; sed imo ex sapientissima ac providentissima cautione, ne scilicet indigni promoveantur. Utique addit Eminentia Vestra Rma in susceptione alumnorum quam sollertissimam curam adhiberi, adeo ut nonnisi testimoniis parochorum propriorum et professorum religionis qui vitam ac mores eorum (laicorum) accuratius et intimius cognoscere valent, probati recipiantur; unde concludit quod modus ordinationis sine litteris testimonialibus Episcopi originis vel domicilii prout apud nos in usu est, legitimari absque omni periculo potest. Verum experientia docuit non nimium fidendum esse attestationi parochi, qui potest esse persona ignota, in remotis locis sita, quandoque minus probata, vel rationibus consanguinitatis, utilitatis seu aliis minus rectis causis mota ad favorabile testimonium emittendum. Insuper s. ordinatio res est tantae gravitatis et tam magnae consequentiae, ut praetergredi non possit indicium illius cui potissimum in Ecclesia commissum est oves suas pascere et cognoscere. Denique cum ante admissionem laici extradioecesani in Seminario eiusque ordinationem, notitiae exquirantur, non intelligitur cur non pustulentur ab eo qui debitum, probatum canonicum testimonium ferre potest, potiusquam ab aliis qui legitimi testes non sunt et necessaria carent auctoritate. Cum autem dispensationes hac in re prorsus insuetae sint, utpote, valde peri-