Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)
15 Ideo et Ecclesiam audacissime carpunt tamquam devio itinere incedentem, quod ab externa formularum significatione religiosam vim ac moralem minime distinguat, et formulis notione carentibus casso labore ac tenacissime inhaerens, religionem ipsam dilabi permittat. — Caeci equidem d duces caecorum, qui superbo scientiae nomine inflati usque eo insaniunt ut aeternam veritatis notionem et germanum religionis sensum pervertant: novo invecto systemate, quo, ex protecta d effrenata novitatum cupiditate, veritas, ubi certo consistit, non quaeritur, sanctisque d apostolicis traditionibus posthabitis, doctrinae aliae inanes, futiles, incertae nec ab Ecclesia probatae ad sciscunt, quibus veritatem ipsam f ulciri ac sustineri vanissimi homines arbitranturl. Atque haec, Venerabiles Fratres, de modernista ut philosopho. — Iam si. ad credentem progressus, nosse quis velit unde hic in modernistis a philosopho distinguatur, illud advertere necesse est, etsi philosophus realitatem divini ut fidei obieetum admittat, hanc tamen ab illo realitatem non alibi reperiri nisi in credentis animo, ut obieetum sensus est et affirmationis atque ideo phaenomenorum ambitum non excedit: utrum porro in se illa extra sensum existat atque affirmationem huiusmodi, praeterit philosophus ac negligit. E contra modernistáé credenti ratum ac certum est, realitatem divini reapse in se ipsam existere nec prorsus a credente pendere. Quod si postules, in quo tandem haec credentis assertio nitatur; reponent: in privata cuiusque hominis experientia. — In qua affirmatione, dum equidem hi a rationalistis dissident, 1 Gregor. XVI Ep. Encycl., « Singulari Nos » 7 kal. iul. 1834.